De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. labier adversum nimbos atque ire superne
  2. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  3. At si forte oculo manus uni subdita supter
  4. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  5. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  6. bina lucernarum florentia lumina flammis
  7. binaque per totas aedis geminare supellex
  8. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  9. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  10. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  11. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  12. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  13. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  14. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  15. mutare et campos pedibus transire videmur,
  16. et sonitus audire, severa silentia noctis
  17. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  18. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  19. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  20. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  21. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  22. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  23. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  24. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  25. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  26. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  27. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  28. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  29. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  30. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  31. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  32. notitiam veri quae res falsique crearit
  33. et dubium certo quae res differre probarit.
  34. invenies primis ab sensibus esse creatam
  35. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  36. nam maiore fide debet reperirier illud,
  37. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  38. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  39. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  40. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  41. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  42. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  43. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  44. an confutabunt nares oculive revincent?
  45. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  46. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  47. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  48. et seorsum varios rerum sentire colores
  49. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  50. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  51. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  52. non possint alios alii convincere sensus.
  53. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  54. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  55. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  56. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  57. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  58. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  59. reddere mendose causas utriusque figurae,
  60. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  61. et violare fidem primam et convellere tota
  62. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  63. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  64. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  65. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  66. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  67. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  68. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  69. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  70. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  71. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  72. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  73. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  74. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  75. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  76. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  77. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  78. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  79. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  80. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  81. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  82. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  83. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  84. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  85. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  86. quippe per angustum turba maiore coorta
  87. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  88. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  89. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  90. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  91. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  92. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  93. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  94. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  95. praesertim si cum summost clamore profusus.
  96. ergo corpoream vocem constare necessest,
  97. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  98. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  99. principiorum et item levor levore creatur;
  100. nec simili penetrant auris primordia forma,
  101. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  102. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  103. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  104. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  105. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  106. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  107. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  108. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  109. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  110. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  111. plane exaudiri discernique articulatim;
  112. servat enim formaturam servatque figuram.
  113. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  114. per multum confundi verba necessest
  115. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  116. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  117. internoscere, verborum sententia quae sit;
  118. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  119. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  120. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  121. in multas igitur voces vox una repente
  122. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  123. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  124. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  125. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  126. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  127. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  128. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  129. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  130. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  131. palantis comites com montis inter opacos
  132. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  133. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  134. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  135. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  136. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  137. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  138. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  139. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  140. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  141. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  142. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  143. pinea semiferi capitis velamina quassans
  144. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  145. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  146. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  147. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  148. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  149. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  150. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  151. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  152. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  153. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  154. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  155. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  156. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  157. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  158. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  159. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  160. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  161. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  162. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  163. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  164. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  165. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  166. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  167. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  168. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  169. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  170. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  171. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  172. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  173. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  174. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  175. siquis forte manu premere ac siccare .
  176. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  177. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  178. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  179. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  180. umida linguai circum sudantia templa;
  181. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  182. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  183. deinde voluptas est e suco fine palati;
  184. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  185. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  186. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  187. dum modo quod capias concoctum didere possis
  188. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  189. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  190. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  191. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  192. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  193. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  194. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  195. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  196. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  197. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  198. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  199. principio meminisse decet quae diximus ante,
  200. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  201. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  202. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  203. extima membrorum circumcaesura ,
  204. proinde et seminibus constant variantque figura.
  205. semina cum porro distent, differre necessest
  206. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  207. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  208. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  209. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  210. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  211. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  212. proinde foraminibus debent differe figurae
  213. et variare viae proinde ac textura .
  214. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  215. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  216. contractabiliter caulas intrare palati,
  217. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  218. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  219. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  220. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  221. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  222. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  223. commutantur ibi positurae principiorum;
  224. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  225. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  226. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  227. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  228. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  229. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  230. tangat agam. primum res multas esse necessest
  231. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  232. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  233. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  234. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  235. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  236. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  237. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  238. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  239. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  240. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  241. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  242. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  243. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  244. est alio ut possit permitti longius alter;
  245. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  246. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  247. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  248. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  249. paulatim facilis distractus in auras;
  250. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  251. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  252. significat quod fracta magis redolere videntur
  253. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  254. deinde videre licet maioribus esse creatum
  255. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  256. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  257. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  258. investigare in qua sit regione locatum;
  259. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  260. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  261. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  262. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  263. in generest, sed item species rerum atque colores
  264. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  265. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  266. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  267. auroram clara consuetum voce vocare,
  268. noenu queunt rapidi contra constare leones
  269. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  270. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  271. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  272. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  273. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  274. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  275. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  276. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  277. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  278. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  279. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  280. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  281. multa modis multis in cunctas undique partis
  282. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  283. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  284. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  285. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  286. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  287. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  288. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  289. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  290. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  291. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  292. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  293. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  294. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  295. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  296. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  297. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  298. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  299. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  300. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  301. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  302. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  303. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  304. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  305. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  306. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  307. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  308. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  309. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  310. scire licet mentem simili ratione moveri
  311. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  312. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  313. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  314. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  315. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  316. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  317. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  318. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  319. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  320. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  321. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  322. nec dissentit eum mortis letique potitum
  323. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  324. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  325. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  326. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  327. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  328. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  329. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  330. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  331. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  332. copia particularum, ut possit suppeditare.
  333. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  334. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  335. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  336. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  337. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  338. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  339. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  340. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  341. omnia sub verbone creat natura paratque?
  342. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  343. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  344. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  345. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  346. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  347. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  348. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  349. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  350. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  351. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  352. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  353. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  354. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  355. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  356. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  357. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  358. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  359. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  360. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  361. ipse parat sese porro speratque futurum
  362. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  363. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  364. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  365. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  366. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  367. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  368. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  369. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  370. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  371. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  372. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  373. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  374. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  375. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  376. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  377. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  378. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  379. Illud in his rebus vitium vehementer
  380. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  381. lumina ne facias oculorum clara creata,
  382. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  383. proceros passus, ideo fastigia posse
  384. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  385. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  386. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  387. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  388. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  389. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  390. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  391. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  392. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  393. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  394. sed potius longe linguae praecessit origo
  395. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  396. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  397. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  398. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  399. at contra conferre manu certamina pugnae
  400. et lacerare artus foedareque membra cruore
  401. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  402. et volnus vitare prius natura
  403. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  404. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  405. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  406. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  407. haec igitur possunt utendi cognita causa
  408. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  409. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  410. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  411. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  412. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  413. utilitatis ob officium potuisse creari.
  414. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  415. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  416. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  417. multa modis multis docui, sed plurima debent
  418. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  419. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  420. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  421. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  422. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  423. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  424. et recreet vires inter datus, atque patentem
  425. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  426. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  427. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  428. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  429. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  430. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  431. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  432. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  433. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  434. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  435. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  436. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  437. dico animo nostro primum simulacra meandi
  438. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  439. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  440. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  441. id quod providet, illius rei constat imago,
  442. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  443. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  444. per membra atque artus animai dissita vis est;
  445. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  446. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  447. paulatim moles protruditur atque movetur.
  448. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  449. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  450. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  451. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  452. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  453. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  454. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  455. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  456. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  457. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  458. trudit agens magnam magno molimine navem
  459. et manus una regit quanto vis impete euntem
  460. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  461. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  462. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  463. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  464. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  465. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  466. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  467. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  468. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  469. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  470. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  471. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  472. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  473. vis animae partimque foras eiecta recessit
  474. et partim contrusa magis concessit in altum;
  475. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  476. nam dubium non est, animai quin opera sit
  477. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  478. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  479. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  480. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  481. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  482. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  483. unde reconflari sensus per membra repente
  484. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  485. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  486. perturbari anima et corpus languescere possit,
  487. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  488. Principio externa corpus de parte necessum est,
  489. quoniam vicinum tangitur auris,
  490. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  491. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  492. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  493. interiorem etiam partem spirantibus
  494. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  495. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  496. perveniant plagae per parva foramina nobis
  497. corporis ad primas partis elementaque prima,
  498. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  499. conturbantur enim positurae principiorum
  500. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  501. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  502. pars etiam distracta per artus non queat esse
  503. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  504. inter enim saepit coetus natura viasque.
  505. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  506. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  507. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  508. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  509. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  510. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  511. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  512. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  513. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  514. corpora conturbant magno contusa labore.
  515. fit ratione eadem coniectus parte animai
  516. altior atque foras eiectus largior eius,
  517. et divisior inter se ac distractior intus.
  518. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  519. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  520. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  521. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  522. causidici causas agere et componere leges,
  523. induperatores pugnare ac proelia obire,
  524. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  525. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  526. semper et inventam patriis exponere chartis.
  527. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  528. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  529. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  530. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  531. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  532. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  533. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  534. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  535. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  536. cernere saltantis et mollia membra moventis
  537. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis