De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  2. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  3. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  4. labier adversum nimbos atque ire superne
  5. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  6. At si forte oculo manus uni subdita supter
  7. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  8. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  9. bina lucernarum florentia lumina flammis
  10. binaque per totas aedis geminare supellex
  11. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  12. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  13. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  14. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  15. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  16. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  17. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  18. mutare et campos pedibus transire videmur,
  19. et sonitus audire, severa silentia noctis
  20. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  21. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  22. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  23. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  24. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  25. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  26. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  27. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  28. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  29. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  30. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  31. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  32. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  33. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  34. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  35. notitiam veri quae res falsique crearit
  36. et dubium certo quae res differre probarit.
  37. invenies primis ab sensibus esse creatam
  38. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  39. nam maiore fide debet reperirier illud,
  40. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  41. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  42. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  43. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  44. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  45. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  46. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  47. an confutabunt nares oculive revincent?
  48. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  49. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  50. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  51. et seorsum varios rerum sentire colores
  52. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  53. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  54. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  55. non possint alios alii convincere sensus.
  56. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  57. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  58. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  59. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  60. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  61. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  62. reddere mendose causas utriusque figurae,
  63. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  64. et violare fidem primam et convellere tota
  65. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  66. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  67. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  68. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  69. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  70. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  71. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  72. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  73. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  74. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  75. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  76. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  77. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  78. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  79. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  80. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  81. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  82. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  83. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  84. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  85. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  86. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  87. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  88. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  89. quippe per angustum turba maiore coorta
  90. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  91. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  92. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  93. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  94. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  95. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  96. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  97. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  98. praesertim si cum summost clamore profusus.
  99. ergo corpoream vocem constare necessest,
  100. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  101. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  102. principiorum et item levor levore creatur;
  103. nec simili penetrant auris primordia forma,
  104. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  105. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  106. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  107. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  108. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  109. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  110. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  111. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  112. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  113. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  114. plane exaudiri discernique articulatim;
  115. servat enim formaturam servatque figuram.
  116. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  117. per multum confundi verba necessest
  118. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  119. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  120. internoscere, verborum sententia quae sit;
  121. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  122. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  123. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  124. in multas igitur voces vox una repente
  125. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  126. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  127. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  128. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  129. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  130. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  131. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  132. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  133. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  134. palantis comites com montis inter opacos
  135. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  136. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  137. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  138. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  139. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  140. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  141. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  142. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  143. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  144. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  145. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  146. pinea semiferi capitis velamina quassans
  147. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  148. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  149. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  150. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  151. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  152. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  153. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  154. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  155. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  156. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  157. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  158. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  159. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  160. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  161. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  162. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  163. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  164. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  165. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.