De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia converti sursumque supina reverti
  2. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  3. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  4. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  5. labier adversum nimbos atque ire superne
  6. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  7. At si forte oculo manus uni subdita supter
  8. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  9. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  10. bina lucernarum florentia lumina flammis
  11. binaque per totas aedis geminare supellex
  12. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  13. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  14. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  15. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  16. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  17. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  18. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  19. mutare et campos pedibus transire videmur,
  20. et sonitus audire, severa silentia noctis
  21. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  22. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  23. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  24. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  25. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  26. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  27. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  28. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  29. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  30. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  31. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  32. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  33. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  34. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  35. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  36. notitiam veri quae res falsique crearit
  37. et dubium certo quae res differre probarit.
  38. invenies primis ab sensibus esse creatam
  39. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  40. nam maiore fide debet reperirier illud,
  41. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  42. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  43. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  44. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  45. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  46. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  47. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  48. an confutabunt nares oculive revincent?
  49. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  50. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  51. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  52. et seorsum varios rerum sentire colores
  53. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  54. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  55. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  56. non possint alios alii convincere sensus.
  57. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  58. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  59. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  60. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  61. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  62. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  63. reddere mendose causas utriusque figurae,
  64. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  65. et violare fidem primam et convellere tota
  66. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  67. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  68. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  69. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  70. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  71. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  72. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  73. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  74. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  75. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  76. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  77. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  78. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  79. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  80. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  81. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  82. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  83. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  84. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  85. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  86. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  87. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  88. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  89. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  90. quippe per angustum turba maiore coorta
  91. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  92. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  93. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  94. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  95. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  96. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  97. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  98. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  99. praesertim si cum summost clamore profusus.
  100. ergo corpoream vocem constare necessest,
  101. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  102. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  103. principiorum et item levor levore creatur;
  104. nec simili penetrant auris primordia forma,
  105. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  106. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  107. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  108. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  109. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  110. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  111. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  112. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  113. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  114. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  115. plane exaudiri discernique articulatim;
  116. servat enim formaturam servatque figuram.
  117. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  118. per multum confundi verba necessest
  119. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  120. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  121. internoscere, verborum sententia quae sit;
  122. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  123. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  124. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  125. in multas igitur voces vox una repente
  126. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  127. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  128. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  129. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  130. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  131. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  132. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  133. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  134. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  135. palantis comites com montis inter opacos
  136. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  137. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  138. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  139. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  140. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  141. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  142. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  143. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  144. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  145. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  146. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  147. pinea semiferi capitis velamina quassans
  148. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  149. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  150. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  151. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  152. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  153. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  154. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  155. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  156. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  157. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  158. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;