De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  2. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  3. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  4. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  5. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  6. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  7. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  8. at maris ignaris in portu clauda videntur
  9. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  10. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  11. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  12. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  13. omnia converti sursumque supina reverti
  14. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  15. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  16. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  17. labier adversum nimbos atque ire superne
  18. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  19. At si forte oculo manus uni subdita supter
  20. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  21. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  22. bina lucernarum florentia lumina flammis
  23. binaque per totas aedis geminare supellex
  24. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  25. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  26. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  27. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  28. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  29. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  30. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  31. mutare et campos pedibus transire videmur,
  32. et sonitus audire, severa silentia noctis
  33. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  34. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  35. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  36. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  37. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  38. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  39. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  40. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  41. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  42. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  43. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  44. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  45. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  46. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  47. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  48. notitiam veri quae res falsique crearit
  49. et dubium certo quae res differre probarit.
  50. invenies primis ab sensibus esse creatam
  51. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  52. nam maiore fide debet reperirier illud,
  53. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  54. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  55. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  56. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  57. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  58. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  59. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  60. an confutabunt nares oculive revincent?
  61. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  62. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  63. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  64. et seorsum varios rerum sentire colores
  65. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  66. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  67. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  68. non possint alios alii convincere sensus.
  69. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  70. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  71. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  72. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  73. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  74. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  75. reddere mendose causas utriusque figurae,
  76. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  77. et violare fidem primam et convellere tota
  78. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  79. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  80. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  81. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  82. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  83. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  84. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  85. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  86. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  87. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  88. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  89. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  90. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  91. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  92. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  93. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  94. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  95. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  96. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  97. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  98. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  99. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  100. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  101. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  102. quippe per angustum turba maiore coorta
  103. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  104. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  105. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  106. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  107. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  108. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  109. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  110. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  111. praesertim si cum summost clamore profusus.
  112. ergo corpoream vocem constare necessest,
  113. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  114. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  115. principiorum et item levor levore creatur;
  116. nec simili penetrant auris primordia forma,
  117. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  118. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  119. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  120. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  121. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  122. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  123. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  124. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  125. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  126. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  127. plane exaudiri discernique articulatim;
  128. servat enim formaturam servatque figuram.
  129. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  130. per multum confundi verba necessest
  131. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  132. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  133. internoscere, verborum sententia quae sit;
  134. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  135. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  136. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  137. in multas igitur voces vox una repente
  138. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  139. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  140. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  141. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  142. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  143. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  144. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  145. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  146. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  147. palantis comites com montis inter opacos
  148. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  149. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  150. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  151. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  152. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  153. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  154. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  155. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  156. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  157. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  158. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  159. pinea semiferi capitis velamina quassans
  160. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  161. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  162. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  163. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  164. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  165. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  166. humanum genus est avidum nimis auricularum.