De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  2. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  3. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  4. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  5. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  6. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  7. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  8. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  9. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  10. at maris ignaris in portu clauda videntur
  11. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  12. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  13. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  14. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  15. omnia converti sursumque supina reverti
  16. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  17. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  18. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  19. labier adversum nimbos atque ire superne
  20. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  21. At si forte oculo manus uni subdita supter
  22. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  23. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  24. bina lucernarum florentia lumina flammis
  25. binaque per totas aedis geminare supellex
  26. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  27. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  28. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  29. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  30. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  31. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  32. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  33. mutare et campos pedibus transire videmur,
  34. et sonitus audire, severa silentia noctis
  35. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  36. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  37. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  38. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  39. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  40. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  41. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  42. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  43. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  44. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  45. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  46. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  47. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  48. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  49. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  50. notitiam veri quae res falsique crearit
  51. et dubium certo quae res differre probarit.
  52. invenies primis ab sensibus esse creatam
  53. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  54. nam maiore fide debet reperirier illud,
  55. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  56. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  57. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  58. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  59. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  60. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  61. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  62. an confutabunt nares oculive revincent?
  63. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  64. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  65. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  66. et seorsum varios rerum sentire colores
  67. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  68. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  69. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  70. non possint alios alii convincere sensus.
  71. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  72. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  73. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  74. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  75. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  76. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  77. reddere mendose causas utriusque figurae,
  78. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  79. et violare fidem primam et convellere tota
  80. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  81. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  82. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  83. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  84. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  85. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  86. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  87. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  88. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  89. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  90. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  91. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  92. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  93. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  94. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  95. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  96. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  97. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  98. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  99. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  100. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  101. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  102. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  103. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  104. quippe per angustum turba maiore coorta
  105. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  106. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.