De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  2. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  3. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  4. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  5. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  6. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  7. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  8. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  9. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  10. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  11. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  12. at maris ignaris in portu clauda videntur
  13. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  14. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  15. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  16. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  17. omnia converti sursumque supina reverti
  18. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  19. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  20. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  21. labier adversum nimbos atque ire superne
  22. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  23. At si forte oculo manus uni subdita supter
  24. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  25. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  26. bina lucernarum florentia lumina flammis
  27. binaque per totas aedis geminare supellex
  28. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  29. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  30. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  31. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  32. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  33. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  34. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  35. mutare et campos pedibus transire videmur,
  36. et sonitus audire, severa silentia noctis
  37. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  38. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  39. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  40. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  41. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  42. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  43. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  44. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  45. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  46. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  47. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  48. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  49. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  50. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  51. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  52. notitiam veri quae res falsique crearit
  53. et dubium certo quae res differre probarit.
  54. invenies primis ab sensibus esse creatam
  55. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  56. nam maiore fide debet reperirier illud,
  57. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  58. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  59. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  60. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  61. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  62. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  63. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  64. an confutabunt nares oculive revincent?
  65. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  66. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  67. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  68. et seorsum varios rerum sentire colores
  69. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  70. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  71. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  72. non possint alios alii convincere sensus.
  73. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  74. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  75. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  76. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  77. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  78. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  79. reddere mendose causas utriusque figurae,
  80. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  81. et violare fidem primam et convellere tota
  82. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  83. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  84. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  85. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  86. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  87. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  88. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  89. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  90. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  91. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  92. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  93. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  94. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  95. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  96. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  97. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  98. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  99. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  100. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  101. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  102. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  103. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  104. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  105. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  106. quippe per angustum turba maiore coorta
  107. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  108. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  109. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  110. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  111. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  112. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  113. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  114. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  115. praesertim si cum summost clamore profusus.
  116. ergo corpoream vocem constare necessest,
  117. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  118. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  119. principiorum et item levor levore creatur;
  120. nec simili penetrant auris primordia forma,
  121. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  122. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  123. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  124. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  125. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  126. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  127. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  128. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  129. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  130. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  131. plane exaudiri discernique articulatim;
  132. servat enim formaturam servatque figuram.
  133. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  134. per multum confundi verba necessest
  135. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  136. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  137. internoscere, verborum sententia quae sit;
  138. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  139. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  140. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  141. in multas igitur voces vox una repente
  142. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  143. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  144. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  145. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  146. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  147. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  148. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  149. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  150. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  151. palantis comites com montis inter opacos
  152. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  153. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  154. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  155. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  156. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  157. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  158. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  159. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  160. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  161. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  162. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  163. pinea semiferi capitis velamina quassans
  164. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  165. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  166. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  167. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  168. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  169. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  170. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  171. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  172. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  173. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  174. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  175. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  176. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  177. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  178. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  179. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  180. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  181. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  182. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  183. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  184. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  185. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  186. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  187. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  188. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  189. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  190. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  191. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  192. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  193. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  194. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  195. siquis forte manu premere ac siccare .
  196. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  197. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  198. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  199. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  200. umida linguai circum sudantia templa;
  201. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  202. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  203. deinde voluptas est e suco fine palati;
  204. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  205. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  206. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  207. dum modo quod capias concoctum didere possis
  208. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  209. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  210. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  211. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  212. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  213. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  214. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  215. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  216. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  217. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  218. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  219. principio meminisse decet quae diximus ante,
  220. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  221. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  222. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  223. extima membrorum circumcaesura ,
  224. proinde et seminibus constant variantque figura.
  225. semina cum porro distent, differre necessest
  226. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  227. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  228. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  229. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  230. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  231. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  232. proinde foraminibus debent differe figurae
  233. et variare viae proinde ac textura .
  234. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  235. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  236. contractabiliter caulas intrare palati,
  237. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  238. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  239. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  240. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  241. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  242. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  243. commutantur ibi positurae principiorum;
  244. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  245. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  246. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  247. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  248. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  249. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  250. tangat agam. primum res multas esse necessest
  251. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  252. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  253. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  254. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  255. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  256. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  257. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  258. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  259. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  260. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  261. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  262. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  263. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  264. est alio ut possit permitti longius alter;
  265. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  266. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  267. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  268. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  269. paulatim facilis distractus in auras;
  270. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  271. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  272. significat quod fracta magis redolere videntur
  273. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  274. deinde videre licet maioribus esse creatum
  275. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  276. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  277. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  278. investigare in qua sit regione locatum;
  279. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  280. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  281. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  282. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  283. in generest, sed item species rerum atque colores
  284. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  285. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  286. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  287. auroram clara consuetum voce vocare,
  288. noenu queunt rapidi contra constare leones
  289. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  290. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  291. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  292. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  293. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  294. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  295. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  296. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  297. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  298. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  299. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  300. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  301. multa modis multis in cunctas undique partis
  302. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  303. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  304. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  305. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  306. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  307. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  308. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  309. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  310. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  311. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  312. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  313. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  314. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  315. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  316. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  317. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  318. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,