De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  2. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  3. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  4. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  5. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  6. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  7. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  8. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  9. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  10. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  11. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  12. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  13. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  14. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  15. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  16. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  17. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  18. at maris ignaris in portu clauda videntur
  19. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  20. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  21. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  22. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  23. omnia converti sursumque supina reverti
  24. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  25. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  26. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  27. labier adversum nimbos atque ire superne
  28. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  29. At si forte oculo manus uni subdita supter
  30. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  31. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  32. bina lucernarum florentia lumina flammis
  33. binaque per totas aedis geminare supellex
  34. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  35. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  36. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  37. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  38. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  39. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  40. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  41. mutare et campos pedibus transire videmur,
  42. et sonitus audire, severa silentia noctis
  43. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  44. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  45. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  46. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  47. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  48. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  49. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  50. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  51. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  52. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  53. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  54. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  55. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  56. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  57. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  58. notitiam veri quae res falsique crearit
  59. et dubium certo quae res differre probarit.
  60. invenies primis ab sensibus esse creatam
  61. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  62. nam maiore fide debet reperirier illud,
  63. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  64. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  65. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  66. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  67. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  68. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  69. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  70. an confutabunt nares oculive revincent?
  71. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  72. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  73. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  74. et seorsum varios rerum sentire colores
  75. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  76. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  77. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  78. non possint alios alii convincere sensus.
  79. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  80. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  81. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  82. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  83. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  84. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  85. reddere mendose causas utriusque figurae,
  86. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  87. et violare fidem primam et convellere tota
  88. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  89. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  90. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  91. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  92. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  93. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  94. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  95. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  96. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  97. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  98. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  99. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  100. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  101. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  102. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  103. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  104. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  105. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  106. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  107. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  108. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  109. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  110. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  111. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  112. quippe per angustum turba maiore coorta