De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  2. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  3. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  4. inter eos solemque iacent immania ponti
  5. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  6. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  7. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  8. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  9. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  10. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  11. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  12. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  13. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  14. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  15. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  16. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  17. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  18. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  19. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  20. Porticus aequali quamvis est denique ductu