De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  2. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  3. solque pari ratione manere et luna videtur
  4. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  5. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  6. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  7. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  8. atria versari et circum cursare columnae
  9. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  10. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  11. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  12. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  13. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  14. quos tibi tum supra sol montis esse videtur