De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  2. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  3. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  4. solque pari ratione manere et luna videtur
  5. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  6. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  7. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  8. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  9. atria versari et circum cursare columnae
  10. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  11. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  12. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  13. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  14. cum coeptat natura supraque extollere montes,