De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  2. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  3. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  4. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  5. solque pari ratione manere et luna videtur
  6. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  7. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  8. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  9. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  10. atria versari et circum cursare columnae
  11. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  12. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  13. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  14. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  15. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  16. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  17. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  18. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  19. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  20. inter eos solemque iacent immania ponti
  21. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  22. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  23. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  24. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  25. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  26. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  27. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  28. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  29. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  30. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  31. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  32. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  33. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  34. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  35. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  36. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  37. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  38. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  39. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  40. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  41. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  42. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  43. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  44. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  45. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  46. at maris ignaris in portu clauda videntur
  47. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  48. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  49. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  50. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  51. omnia converti sursumque supina reverti
  52. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  53. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  54. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  55. labier adversum nimbos atque ire superne
  56. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  57. At si forte oculo manus uni subdita supter
  58. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  59. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  60. bina lucernarum florentia lumina flammis
  61. binaque per totas aedis geminare supellex
  62. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  63. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  64. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  65. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  66. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  67. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  68. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  69. mutare et campos pedibus transire videmur,
  70. et sonitus audire, severa silentia noctis
  71. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  72. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  73. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  74. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  75. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  76. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  77. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  78. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  79. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  80. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  81. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  82. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  83. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  84. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  85. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  86. notitiam veri quae res falsique crearit
  87. et dubium certo quae res differre probarit.
  88. invenies primis ab sensibus esse creatam
  89. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  90. nam maiore fide debet reperirier illud,
  91. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  92. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  93. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  94. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  95. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  96. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  97. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  98. an confutabunt nares oculive revincent?
  99. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  100. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  101. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  102. et seorsum varios rerum sentire colores
  103. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  104. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  105. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  106. non possint alios alii convincere sensus.
  107. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  108. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  109. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  110. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  111. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  112. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  113. reddere mendose causas utriusque figurae,
  114. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  115. et violare fidem primam et convellere tota
  116. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  117. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  118. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  119. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  120. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  121. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  122. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  123. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  124. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  125. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  126. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  127. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  128. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  129. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  130. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  131. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  132. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  133. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  134. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  135. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  136. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  137. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  138. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  139. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  140. quippe per angustum turba maiore coorta