De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  2. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  3. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  4. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  5. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  6. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  7. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  8. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  9. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  10. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  11. effugere aut umbras inter vivos volitare
  12. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  13. cum corpus simul atque animi natura perempta
  14. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  15. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  16. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  17. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  18. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  19. corpora res multae, partim diffusa solute,
  20. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  21. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  22. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  23. et vituli cum membranas de corpore summo
  24. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  25. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  26. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  27. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  28. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  29. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  30. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  31. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  32. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  33. quo fuerint et formai servare figuram,
  34. et multo citius, quanto minus indupediri
  35. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  36. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  37. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  38. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  39. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  40. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  41. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  42. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  43. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  44. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  45. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  46. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  47. omnia conrident correpta luce diei.
  48. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  49. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  50. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  51. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  52. quae volgo volitant subtili praedita filo
  53. nec singillatim possunt secreta videri.
  54. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  55. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  56. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  57. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  58. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  59. at contra tenuis summi membrana coloris
  60. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  61. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  62. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  63. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  64. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  65. exin imaginibus missis consistere eorum.
  66. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  67. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  68. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  69. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  70. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  71. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  72. nec ratione alia servari posse videntur,
  73. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  74. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  75. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  76. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  77. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  78. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  79. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  80. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  81. tertia pars nulla possit ratione videri.
  82. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  83. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  84. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  85. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  86. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  87. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  88. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  89. habrotonique graves et tristia centaurea,
  90. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  91. ---
  92. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  93. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  94. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  95. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  96. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  97. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  98. quae multis formata modis sublime feruntur,
  99. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  100. cernimus et mundi speciem violare serenam
  101. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  102. ora volare videntur et umbram ducere late,
  103. inter dum magni montes avolsaque saxa
  104. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  105. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  106. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  107. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  108. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  109. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  110. ---
  111. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  112. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  113. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  114. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  115. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  116. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  117. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  118. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  119. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  120. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  121. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  122. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  123. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  124. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  125. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  126. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  127. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  128. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  129. sic ab rebus item simili ratione necessest
  130. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  131. multa modis multis in cunctas undique partis;
  132. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  133. res ibi respondent simili forma atque colore.
  134. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  135. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  136. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  137. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  138. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  139. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  140. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  141. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  142. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  143. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  144. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  145. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  146. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  147. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  148. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  149. Principio persaepe levis res atque minutis
  150. corporibus factas celeris licet esse videre.