De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quod nos umbram perhibere .
  2. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  3. lumine privatur solis qua cumque meantes
  4. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  5. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  6. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  7. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  8. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  9. propterea facile et spoliatur lumine terra
  10. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  11. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  12. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  13. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  14. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  15. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  16. hoc animi demum ratio discernere debet,
  17. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  18. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  19. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  20. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  21. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  22. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  23. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  24. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  25. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  26. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  27. solque pari ratione manere et luna videtur
  28. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  29. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  30. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  31. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  32. atria versari et circum cursare columnae
  33. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  34. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  35. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  36. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  37. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  38. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  39. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  40. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  41. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  42. inter eos solemque iacent immania ponti
  43. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  44. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  45. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  46. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  47. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  48. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  49. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  50. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  51. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  52. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  53. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  54. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  55. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  56. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  57. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  58. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  59. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  60. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  61. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  62. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  63. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  64. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  65. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  66. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  67. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  68. at maris ignaris in portu clauda videntur
  69. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  70. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  71. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  72. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  73. omnia converti sursumque supina reverti
  74. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  75. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  76. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  77. labier adversum nimbos atque ire superne
  78. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  79. At si forte oculo manus uni subdita supter
  80. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  81. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  82. bina lucernarum florentia lumina flammis
  83. binaque per totas aedis geminare supellex
  84. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  85. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  86. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  87. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  88. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  89. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  90. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  91. mutare et campos pedibus transire videmur,
  92. et sonitus audire, severa silentia noctis
  93. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  94. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  95. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  96. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  97. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  98. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  99. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  100. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  101. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  102. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  103. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  104. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  105. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  106. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  107. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  108. notitiam veri quae res falsique crearit
  109. et dubium certo quae res differre probarit.
  110. invenies primis ab sensibus esse creatam
  111. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  112. nam maiore fide debet reperirier illud,
  113. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  114. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  115. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  116. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  117. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  118. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  119. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  120. an confutabunt nares oculive revincent?
  121. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  122. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  123. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  124. et seorsum varios rerum sentire colores
  125. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  126. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  127. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  128. non possint alios alii convincere sensus.
  129. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  130. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  131. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  132. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  133. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  134. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  135. reddere mendose causas utriusque figurae,
  136. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  137. et violare fidem primam et convellere tota
  138. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  139. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  140. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  141. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  142. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  143. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  144. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  145. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  146. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  147. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  148. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  149. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  150. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  151. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  152. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  153. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  154. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  155. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  156. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  157. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  158. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  159. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  160. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  161. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  162. quippe per angustum turba maiore coorta
  163. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  164. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  165. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  166. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  167. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  168. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  169. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  170. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  171. praesertim si cum summost clamore profusus.
  172. ergo corpoream vocem constare necessest,
  173. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  174. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  175. principiorum et item levor levore creatur;
  176. nec simili penetrant auris primordia forma,
  177. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  178. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  179. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  180. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  181. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  182. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  183. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  184. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  185. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  186. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  187. plane exaudiri discernique articulatim;
  188. servat enim formaturam servatque figuram.
  189. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  190. per multum confundi verba necessest
  191. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  192. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  193. internoscere, verborum sententia quae sit;
  194. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  195. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  196. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  197. in multas igitur voces vox una repente
  198. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  199. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  200. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  201. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  202. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  203. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  204. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  205. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  206. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  207. palantis comites com montis inter opacos
  208. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  209. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  210. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  211. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  212. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  213. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  214. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  215. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  216. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  217. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  218. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  219. pinea semiferi capitis velamina quassans
  220. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  221. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  222. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  223. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  224. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  225. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  226. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  227. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  228. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  229. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  230. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  231. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  232. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  233. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  234. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  235. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  236. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  237. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  238. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  239. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  240. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  241. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  242. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  243. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  244. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  245. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  246. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  247. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  248. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  249. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  250. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  251. siquis forte manu premere ac siccare .
  252. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  253. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  254. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  255. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  256. umida linguai circum sudantia templa;
  257. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  258. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  259. deinde voluptas est e suco fine palati;
  260. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  261. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  262. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  263. dum modo quod capias concoctum didere possis
  264. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  265. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  266. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  267. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  268. tantaque in his rebus distantia differitasque est,