De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  2. si credis privatum lumine posse
  3. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  4. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  5. id quod nos umbram perhibere .
  6. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  7. lumine privatur solis qua cumque meantes
  8. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  9. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  10. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  11. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  12. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  13. propterea facile et spoliatur lumine terra
  14. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.