De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  2. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  3. si credis privatum lumine posse
  4. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  5. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  6. id quod nos umbram perhibere .
  7. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  8. lumine privatur solis qua cumque meantes
  9. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  10. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  11. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  12. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  13. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  14. propterea facile et spoliatur lumine terra