De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  2. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  3. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  4. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  5. propterea quia, cum propior caliginis
  6. ater init oculos prior et possedit apertos,
  7. insequitur candens confestim lucidus ,
  8. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  9. illius; nam multis partibus hic est
  10. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  11. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  12. atque pate fecit, quas ante obsederat
  13. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  14. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  15. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  16. propterea quia posterior caliginis
  17. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  18. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  19. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  20. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  21. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  22. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  23. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  24. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  25. per multum quia dum simulacra feruntur,
  26. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  27. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  28. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  29. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  30. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  31. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  32. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  33. si credis privatum lumine posse
  34. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  35. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  36. id quod nos umbram perhibere .
  37. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  38. lumine privatur solis qua cumque meantes
  39. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  40. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  41. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  42. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  43. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  44. propterea facile et spoliatur lumine terra
  45. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  46. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  47. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  48. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  49. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  50. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  51. hoc animi demum ratio discernere debet,
  52. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  53. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  54. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  55. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  56. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  57. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  58. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  59. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  60. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  61. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  62. solque pari ratione manere et luna videtur
  63. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  64. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  65. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  66. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  67. atria versari et circum cursare columnae
  68. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  69. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  70. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  71. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  72. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  73. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  74. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  75. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  76. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  77. inter eos solemque iacent immania ponti
  78. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  79. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  80. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  81. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  82. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  83. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  84. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  85. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  86. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  87. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  88. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  89. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  90. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  91. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  92. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  93. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  94. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  95. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  96. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  97. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  98. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  99. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  100. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  101. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  102. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  103. at maris ignaris in portu clauda videntur
  104. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  105. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  106. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  107. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  108. omnia converti sursumque supina reverti
  109. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  110. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  111. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  112. labier adversum nimbos atque ire superne
  113. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  114. At si forte oculo manus uni subdita supter
  115. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  116. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  117. bina lucernarum florentia lumina flammis
  118. binaque per totas aedis geminare supellex
  119. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  120. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  121. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  122. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  123. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  124. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  125. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  126. mutare et campos pedibus transire videmur,
  127. et sonitus audire, severa silentia noctis
  128. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  129. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  130. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  131. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  132. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  133. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  134. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  135. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  136. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  137. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  138. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  139. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  140. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  141. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  142. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  143. notitiam veri quae res falsique crearit
  144. et dubium certo quae res differre probarit.
  145. invenies primis ab sensibus esse creatam
  146. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  147. nam maiore fide debet reperirier illud,
  148. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  149. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  150. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  151. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  152. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  153. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  154. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  155. an confutabunt nares oculive revincent?
  156. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  157. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  158. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  159. et seorsum varios rerum sentire colores
  160. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  161. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  162. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  163. non possint alios alii convincere sensus.
  164. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  165. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  166. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  167. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  168. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  169. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  170. reddere mendose causas utriusque figurae,
  171. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  172. et violare fidem primam et convellere tota
  173. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  174. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  175. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  176. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  177. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  178. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  179. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  180. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  181. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  182. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  183. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  184. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  185. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  186. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  187. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  188. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  189. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  190. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  191. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  192. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  193. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  194. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  195. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  196. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  197. quippe per angustum turba maiore coorta
  198. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  199. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  200. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  201. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  202. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  203. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  204. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  205. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  206. praesertim si cum summost clamore profusus.
  207. ergo corpoream vocem constare necessest,
  208. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  209. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  210. principiorum et item levor levore creatur;
  211. nec simili penetrant auris primordia forma,
  212. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  213. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  214. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  215. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  216. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  217. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  218. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  219. formaturaque labrorum pro parte figurat.