De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arquati, quia luroris de corpore eorum
  2. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  3. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  4. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  5. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  6. propterea quia, cum propior caliginis
  7. ater init oculos prior et possedit apertos,
  8. insequitur candens confestim lucidus ,
  9. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  10. illius; nam multis partibus hic est
  11. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  12. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  13. atque pate fecit, quas ante obsederat
  14. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  15. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  16. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  17. propterea quia posterior caliginis
  18. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  19. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  20. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  21. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  22. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  23. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  24. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  25. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  26. per multum quia dum simulacra feruntur,
  27. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  28. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  29. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  30. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  31. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  32. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  33. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  34. si credis privatum lumine posse
  35. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  36. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  37. id quod nos umbram perhibere .
  38. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  39. lumine privatur solis qua cumque meantes
  40. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  41. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  42. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  43. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  44. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  45. propterea facile et spoliatur lumine terra
  46. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  47. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  48. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  49. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  50. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  51. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  52. hoc animi demum ratio discernere debet,
  53. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  54. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  55. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  56. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  57. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  58. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  59. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  60. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  61. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  62. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  63. solque pari ratione manere et luna videtur
  64. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  65. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  66. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  67. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  68. atria versari et circum cursare columnae
  69. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  70. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  71. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  72. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  73. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  74. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  75. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  76. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  77. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  78. inter eos solemque iacent immania ponti
  79. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  80. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  81. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  82. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  83. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  84. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  85. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  86. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  87. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  88. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  89. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  90. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  91. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  92. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  93. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  94. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  95. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  96. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  97. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  98. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  99. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  100. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  101. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  102. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  103. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  104. at maris ignaris in portu clauda videntur
  105. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  106. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  107. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  108. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  109. omnia converti sursumque supina reverti
  110. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  111. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  112. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  113. labier adversum nimbos atque ire superne
  114. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  115. At si forte oculo manus uni subdita supter
  116. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  117. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  118. bina lucernarum florentia lumina flammis
  119. binaque per totas aedis geminare supellex
  120. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  121. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  122. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  123. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  124. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  125. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  126. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  127. mutare et campos pedibus transire videmur,
  128. et sonitus audire, severa silentia noctis
  129. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  130. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  131. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  132. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  133. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  134. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  135. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  136. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  137. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  138. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  139. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  140. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  141. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  142. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  143. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  144. notitiam veri quae res falsique crearit
  145. et dubium certo quae res differre probarit.
  146. invenies primis ab sensibus esse creatam
  147. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  148. nam maiore fide debet reperirier illud,
  149. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  150. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  151. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  152. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  153. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  154. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  155. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  156. an confutabunt nares oculive revincent?
  157. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  158. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  159. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  160. et seorsum varios rerum sentire colores
  161. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  162. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  163. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  164. non possint alios alii convincere sensus.
  165. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  166. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  167. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  168. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  169. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  170. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  171. reddere mendose causas utriusque figurae,
  172. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  173. et violare fidem primam et convellere tota
  174. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  175. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  176. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  177. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  178. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  179. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  180. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  181. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  182. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  183. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  184. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  185. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  186. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  187. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  188. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  189. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  190. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  191. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  192. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  193. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  194. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  195. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  196. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  197. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  198. quippe per angustum turba maiore coorta
  199. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  200. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  201. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  202. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  203. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  204. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  205. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  206. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  207. praesertim si cum summost clamore profusus.
  208. ergo corpoream vocem constare necessest,
  209. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  210. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  211. principiorum et item levor levore creatur;
  212. nec simili penetrant auris primordia forma,
  213. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  214. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  215. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  216. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  217. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  218. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  219. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  220. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  221. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  222. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  223. plane exaudiri discernique articulatim;
  224. servat enim formaturam servatque figuram.
  225. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  226. per multum confundi verba necessest
  227. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  228. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  229. internoscere, verborum sententia quae sit;
  230. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  231. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  232. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  233. in multas igitur voces vox una repente
  234. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  235. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  236. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  237. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  238. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  239. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  240. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  241. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  242. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  243. palantis comites com montis inter opacos
  244. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  245. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  246. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  247. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  248. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  249. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  250. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  251. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  252. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  253. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  254. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  255. pinea semiferi capitis velamina quassans
  256. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  257. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  258. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  259. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  260. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  261. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  262. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  263. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  264. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  265. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  266. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  267. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  268. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  269. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  270. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  271. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  272. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  273. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  274. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  275. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  276. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  277. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  278. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  279. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  280. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  281. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  282. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  283. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  284. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  285. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  286. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  287. siquis forte manu premere ac siccare .
  288. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  289. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  290. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  291. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  292. umida linguai circum sudantia templa;
  293. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  294. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  295. deinde voluptas est e suco fine palati;
  296. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  297. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  298. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  299. dum modo quod capias concoctum didere possis
  300. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  301. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  302. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  303. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  304. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  305. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  306. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  307. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  308. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  309. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  310. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  311. principio meminisse decet quae diximus ante,
  312. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  313. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  314. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  315. extima membrorum circumcaesura ,
  316. proinde et seminibus constant variantque figura.
  317. semina cum porro distent, differre necessest
  318. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  319. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  320. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  321. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  322. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  323. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  324. proinde foraminibus debent differe figurae
  325. et variare viae proinde ac textura .
  326. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  327. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  328. contractabiliter caulas intrare palati,
  329. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  330. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  331. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  332. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  333. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  334. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  335. commutantur ibi positurae principiorum;
  336. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  337. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  338. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  339. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  340. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  341. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  342. tangat agam. primum res multas esse necessest
  343. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  344. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  345. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  346. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  347. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  348. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  349. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  350. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  351. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  352. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  353. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  354. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  355. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  356. est alio ut possit permitti longius alter;
  357. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  358. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  359. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  360. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  361. paulatim facilis distractus in auras;
  362. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  363. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  364. significat quod fracta magis redolere videntur
  365. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  366. deinde videre licet maioribus esse creatum
  367. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  368. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  369. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  370. investigare in qua sit regione locatum;
  371. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  372. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  373. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  374. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  375. in generest, sed item species rerum atque colores
  376. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  377. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  378. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  379. auroram clara consuetum voce vocare,
  380. noenu queunt rapidi contra constare leones
  381. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  382. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  383. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  384. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  385. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  386. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,