De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  2. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  3. arquati, quia luroris de corpore eorum
  4. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  5. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  6. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  7. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  8. propterea quia, cum propior caliginis
  9. ater init oculos prior et possedit apertos,
  10. insequitur candens confestim lucidus ,
  11. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  12. illius; nam multis partibus hic est
  13. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  14. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  15. atque pate fecit, quas ante obsederat
  16. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  17. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  18. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  19. propterea quia posterior caliginis
  20. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  21. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  22. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  23. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  24. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  25. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  26. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  27. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  28. per multum quia dum simulacra feruntur,
  29. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  30. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  31. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  32. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  33. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  34. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  35. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  36. si credis privatum lumine posse
  37. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  38. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  39. id quod nos umbram perhibere .
  40. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  41. lumine privatur solis qua cumque meantes
  42. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  43. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  44. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  45. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  46. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  47. propterea facile et spoliatur lumine terra
  48. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  49. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  50. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  51. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  52. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  53. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  54. hoc animi demum ratio discernere debet,
  55. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  56. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  57. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  58. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  59. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  60. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  61. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  62. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  63. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  64. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  65. solque pari ratione manere et luna videtur
  66. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  67. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  68. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  69. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  70. atria versari et circum cursare columnae
  71. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  72. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  73. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  74. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  75. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  76. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  77. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  78. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  79. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  80. inter eos solemque iacent immania ponti
  81. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  82. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  83. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  84. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  85. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  86. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  87. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  88. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  89. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  90. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  91. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  92. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  93. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  94. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  95. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  96. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  97. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  98. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  99. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  100. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  101. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  102. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  103. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  104. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  105. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  106. at maris ignaris in portu clauda videntur
  107. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  108. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  109. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  110. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  111. omnia converti sursumque supina reverti
  112. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  113. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  114. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  115. labier adversum nimbos atque ire superne
  116. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  117. At si forte oculo manus uni subdita supter
  118. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  119. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  120. bina lucernarum florentia lumina flammis
  121. binaque per totas aedis geminare supellex
  122. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  123. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  124. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  125. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  126. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  127. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  128. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  129. mutare et campos pedibus transire videmur,
  130. et sonitus audire, severa silentia noctis
  131. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  132. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  133. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  134. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  135. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  136. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  137. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  138. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  139. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  140. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  141. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  142. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  143. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  144. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  145. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  146. notitiam veri quae res falsique crearit
  147. et dubium certo quae res differre probarit.
  148. invenies primis ab sensibus esse creatam
  149. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  150. nam maiore fide debet reperirier illud,
  151. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  152. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  153. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  154. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  155. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  156. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  157. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  158. an confutabunt nares oculive revincent?
  159. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  160. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  161. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  162. et seorsum varios rerum sentire colores
  163. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  164. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  165. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  166. non possint alios alii convincere sensus.
  167. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  168. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  169. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  170. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  171. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  172. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  173. reddere mendose causas utriusque figurae,
  174. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  175. et violare fidem primam et convellere tota
  176. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  177. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  178. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  179. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  180. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  181. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  182. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  183. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  184. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  185. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  186. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  187. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  188. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  189. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  190. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  191. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  192. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  193. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  194. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  195. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  196. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  197. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  198. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  199. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  200. quippe per angustum turba maiore coorta
  201. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  202. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  203. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  204. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  205. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  206. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  207. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  208. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  209. praesertim si cum summost clamore profusus.
  210. ergo corpoream vocem constare necessest,
  211. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  212. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  213. principiorum et item levor levore creatur;
  214. nec simili penetrant auris primordia forma,
  215. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  216. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  217. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  218. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  219. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  220. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  221. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  222. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  223. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  224. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  225. plane exaudiri discernique articulatim;
  226. servat enim formaturam servatque figuram.
  227. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  228. per multum confundi verba necessest
  229. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  230. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  231. internoscere, verborum sententia quae sit;
  232. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  233. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  234. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  235. in multas igitur voces vox una repente
  236. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  237. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  238. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  239. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  240. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  241. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  242. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  243. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  244. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  245. palantis comites com montis inter opacos
  246. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  247. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  248. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  249. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  250. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  251. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  252. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  253. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  254. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  255. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  256. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  257. pinea semiferi capitis velamina quassans
  258. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  259. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  260. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  261. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  262. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  263. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  264. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  265. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  266. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  267. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  268. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  269. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  270. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  271. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  272. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  273. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  274. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  275. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  276. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  277. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  278. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  279. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  280. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  281. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  282. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  283. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  284. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  285. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  286. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  287. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  288. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  289. siquis forte manu premere ac siccare .
  290. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  291. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  292. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  293. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  294. umida linguai circum sudantia templa;
  295. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  296. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  297. deinde voluptas est e suco fine palati;
  298. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  299. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  300. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  301. dum modo quod capias concoctum didere possis
  302. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  303. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  304. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  305. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  306. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  307. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  308. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  309. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  310. praeterea nobis veratrum est acre venenum,