De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  2. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  3. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  4. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  5. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  6. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  7. omnia quandoquidem cogit natura referri
  8. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  9. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  10. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  11. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  12. per purum simulacra feruntur
  13. et feriunt oculos turbantia composituras.
  14. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  15. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  16. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  17. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  18. arquati, quia luroris de corpore eorum
  19. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  20. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  21. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  22. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  23. propterea quia, cum propior caliginis
  24. ater init oculos prior et possedit apertos,
  25. insequitur candens confestim lucidus ,
  26. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  27. illius; nam multis partibus hic est
  28. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  29. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  30. atque pate fecit, quas ante obsederat
  31. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  32. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  33. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  34. propterea quia posterior caliginis
  35. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  36. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  37. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  38. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  39. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  40. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  41. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  42. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  43. per multum quia dum simulacra feruntur,
  44. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  45. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  46. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  47. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  48. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  49. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  50. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  51. si credis privatum lumine posse
  52. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  53. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  54. id quod nos umbram perhibere .
  55. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  56. lumine privatur solis qua cumque meantes
  57. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  58. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  59. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  60. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  61. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  62. propterea facile et spoliatur lumine terra
  63. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  64. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  65. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  66. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  67. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  68. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  69. hoc animi demum ratio discernere debet,
  70. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  71. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  72. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  73. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  74. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  75. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  76. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  77. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  78. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  79. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  80. solque pari ratione manere et luna videtur
  81. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  82. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  83. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  84. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  85. atria versari et circum cursare columnae
  86. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  87. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  88. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  89. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  90. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  91. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  92. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  93. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  94. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  95. inter eos solemque iacent immania ponti
  96. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  97. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  98. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  99. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  100. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  101. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  102. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  103. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  104. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  105. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  106. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  107. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  108. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  109. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  110. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  111. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  112. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  113. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  114. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  115. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  116. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  117. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  118. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  119. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  120. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  121. at maris ignaris in portu clauda videntur
  122. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  123. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  124. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  125. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  126. omnia converti sursumque supina reverti
  127. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  128. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  129. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  130. labier adversum nimbos atque ire superne
  131. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  132. At si forte oculo manus uni subdita supter
  133. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  134. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  135. bina lucernarum florentia lumina flammis
  136. binaque per totas aedis geminare supellex
  137. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  138. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  139. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  140. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  141. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  142. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  143. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  144. mutare et campos pedibus transire videmur,
  145. et sonitus audire, severa silentia noctis
  146. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  147. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  148. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  149. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  150. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  151. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  152. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  153. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  154. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  155. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  156. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  157. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  158. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  159. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  160. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  161. notitiam veri quae res falsique crearit
  162. et dubium certo quae res differre probarit.
  163. invenies primis ab sensibus esse creatam
  164. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  165. nam maiore fide debet reperirier illud,
  166. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  167. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  168. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  169. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  170. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  171. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  172. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  173. an confutabunt nares oculive revincent?
  174. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  175. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  176. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  177. et seorsum varios rerum sentire colores
  178. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  179. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  180. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  181. non possint alios alii convincere sensus.
  182. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  183. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  184. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  185. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  186. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  187. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  188. reddere mendose causas utriusque figurae,
  189. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  190. et violare fidem primam et convellere tota
  191. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  192. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  193. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  194. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  195. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  196. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  197. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  198. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  199. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  200. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  201. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  202. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  203. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  204. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  205. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  206. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  207. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  208. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  209. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  210. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  211. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  212. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  213. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  214. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  215. quippe per angustum turba maiore coorta
  216. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  217. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  218. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  219. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  220. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  221. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  222. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  223. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  224. praesertim si cum summost clamore profusus.
  225. ergo corpoream vocem constare necessest,
  226. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  227. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  228. principiorum et item levor levore creatur;
  229. nec simili penetrant auris primordia forma,
  230. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  231. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  232. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis