De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  2. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  3. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  4. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  5. omnia per flexos aditus educta licebit
  6. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  7. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  8. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  9. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  10. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  11. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  12. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  13. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  14. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  15. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  16. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  17. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  18. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  19. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  20. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  21. omnia quandoquidem cogit natura referri
  22. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  23. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  24. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  25. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  26. per purum simulacra feruntur
  27. et feriunt oculos turbantia composituras.
  28. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  29. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  30. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  31. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  32. arquati, quia luroris de corpore eorum
  33. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  34. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  35. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  36. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  37. propterea quia, cum propior caliginis
  38. ater init oculos prior et possedit apertos,
  39. insequitur candens confestim lucidus ,
  40. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  41. illius; nam multis partibus hic est
  42. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  43. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  44. atque pate fecit, quas ante obsederat
  45. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  46. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  47. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  48. propterea quia posterior caliginis
  49. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  50. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  51. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  52. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  53. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  54. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  55. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  56. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  57. per multum quia dum simulacra feruntur,
  58. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  59. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  60. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  61. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  62. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  63. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  64. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  65. si credis privatum lumine posse
  66. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  67. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  68. id quod nos umbram perhibere .
  69. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  70. lumine privatur solis qua cumque meantes
  71. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  72. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  73. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  74. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  75. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  76. propterea facile et spoliatur lumine terra
  77. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  78. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  79. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  80. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  81. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  82. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  83. hoc animi demum ratio discernere debet,
  84. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  85. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  86. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  87. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  88. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  89. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  90. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  91. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  92. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  93. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  94. solque pari ratione manere et luna videtur
  95. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  96. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  97. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  98. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  99. atria versari et circum cursare columnae
  100. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  101. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  102. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  103. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  104. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  105. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  106. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  107. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  108. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  109. inter eos solemque iacent immania ponti
  110. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  111. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  112. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  113. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  114. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  115. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  116. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  117. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  118. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  119. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  120. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,