De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  2. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  3. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  4. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  5. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  6. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  7. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  8. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  9. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  10. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  11. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  12. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  13. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  14. omnia per flexos aditus educta licebit
  15. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  16. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  17. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  18. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  19. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  20. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  21. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  22. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  23. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  24. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  25. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  26. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  27. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  28. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  29. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  30. omnia quandoquidem cogit natura referri
  31. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  32. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  33. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  34. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  35. per purum simulacra feruntur
  36. et feriunt oculos turbantia composituras.
  37. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  38. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  39. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  40. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  41. arquati, quia luroris de corpore eorum
  42. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  43. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  44. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  45. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  46. propterea quia, cum propior caliginis
  47. ater init oculos prior et possedit apertos,
  48. insequitur candens confestim lucidus ,
  49. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  50. illius; nam multis partibus hic est
  51. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  52. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  53. atque pate fecit, quas ante obsederat
  54. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  55. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  56. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  57. propterea quia posterior caliginis
  58. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  59. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  60. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  61. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  62. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  63. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  64. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  65. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  66. per multum quia dum simulacra feruntur,
  67. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  68. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  69. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  70. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  71. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  72. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  73. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  74. si credis privatum lumine posse
  75. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  76. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  77. id quod nos umbram perhibere .
  78. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  79. lumine privatur solis qua cumque meantes
  80. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  81. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  82. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  83. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  84. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  85. propterea facile et spoliatur lumine terra
  86. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  87. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  88. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  89. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  90. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  91. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  92. hoc animi demum ratio discernere debet,
  93. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  94. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  95. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  96. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  97. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  98. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  99. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  100. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  101. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  102. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  103. solque pari ratione manere et luna videtur
  104. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  105. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  106. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  107. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  108. atria versari et circum cursare columnae
  109. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  110. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  111. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  112. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  113. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  114. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  115. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  116. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  117. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  118. inter eos solemque iacent immania ponti
  119. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  120. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  121. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  122. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  123. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  124. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  125. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  126. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  127. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  128. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  129. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  130. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  131. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  132. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  133. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  134. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  135. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  136. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  137. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  138. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  139. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  140. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  141. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  142. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  143. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  144. at maris ignaris in portu clauda videntur
  145. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  146. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  147. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  148. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  149. omnia converti sursumque supina reverti
  150. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  151. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  152. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  153. labier adversum nimbos atque ire superne
  154. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  155. At si forte oculo manus uni subdita supter
  156. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  157. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  158. bina lucernarum florentia lumina flammis
  159. binaque per totas aedis geminare supellex
  160. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  161. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  162. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  163. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  164. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  165. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  166. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  167. mutare et campos pedibus transire videmur,
  168. et sonitus audire, severa silentia noctis
  169. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  170. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  171. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  172. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  173. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  174. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  175. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  176. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  177. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  178. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.