De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  2. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  3. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  4. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  5. atque animi quoniam docui natura quid esset
  6. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  7. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  8. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  9. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  10. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  11. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  12. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  13. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  14. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  15. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  16. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  17. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  18. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  19. effugere aut umbras inter vivos volitare
  20. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  21. cum corpus simul atque animi natura perempta
  22. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  23. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  24. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  25. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  26. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  27. corpora res multae, partim diffusa solute,
  28. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  29. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  30. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  31. et vituli cum membranas de corpore summo
  32. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  33. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  34. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  35. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  36. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  37. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  38. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  39. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  40. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  41. quo fuerint et formai servare figuram,
  42. et multo citius, quanto minus indupediri
  43. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  44. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  45. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  46. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  47. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  48. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  49. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  50. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  51. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  52. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  53. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  54. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  55. omnia conrident correpta luce diei.
  56. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  57. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  58. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  59. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  60. quae volgo volitant subtili praedita filo
  61. nec singillatim possunt secreta videri.
  62. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  63. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  64. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  65. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  66. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  67. at contra tenuis summi membrana coloris
  68. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  69. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  70. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  71. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  72. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  73. exin imaginibus missis consistere eorum.
  74. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  75. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  76. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  77. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  78. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  79. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  80. nec ratione alia servari posse videntur,
  81. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  82. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  83. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  84. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  85. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  86. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  87. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  88. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  89. tertia pars nulla possit ratione videri.
  90. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  91. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  92. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  93. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  94. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  95. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  96. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  97. habrotonique graves et tristia centaurea,
  98. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  99. ---
  100. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  101. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  102. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  103. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  104. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  105. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  106. quae multis formata modis sublime feruntur,
  107. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  108. cernimus et mundi speciem violare serenam
  109. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  110. ora volare videntur et umbram ducere late,
  111. inter dum magni montes avolsaque saxa
  112. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  113. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  114. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  115. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  116. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  117. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  118. ---
  119. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  120. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  121. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  122. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  123. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  124. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  125. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  126. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  127. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  128. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  129. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  130. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  131. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  132. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  133. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  134. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  135. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  136. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  137. sic ab rebus item simili ratione necessest
  138. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  139. multa modis multis in cunctas undique partis;
  140. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  141. res ibi respondent simili forma atque colore.
  142. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  143. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  144. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  145. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  146. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  147. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  148. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  149. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  150. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  151. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  152. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  153. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  154. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  155. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  156. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  157. Principio persaepe levis res atque minutis
  158. corporibus factas celeris licet esse videre.
  159. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  160. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  161. quae quasi cuduntur perque intervallum
  162. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  163. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  164. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  165. qua propter simulacra pari ratione necessest
  166. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  167. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  168. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  169. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  170. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  171. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  172. et quasi permanare per intervallum.
  173. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  174. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  175. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  176. per totum caeli spatium diffundere sese
  177. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  178. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  179. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  180. quone vides citius debere et longius ire
  181. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  182. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  183. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  184. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  185. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  186. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  187. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  188. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  189. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  190. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  191. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  192. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  193. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  194. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  195. nec variae cessant voces volitare per auras.
  196. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  197. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  198. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  199. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  200. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  201. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  202. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  203. cernere odorari licet et sentire sonare.
  204. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  205. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  206. cernitur in luce et claro candore, necessest
  207. consimili causa tactum visumque moveri.
  208. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  209. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  210. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  211. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  212. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  213. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  214. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  215. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  216. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  217. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  218. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  219. efficit ut videamus et internoscere curat;
  220. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  221. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  222. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  223. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  224. propterea fit uti videamus quam procul absit
  225. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  226. et nostros oculos perterget longior aura,
  227. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  228. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  229. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  230. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  231. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  232. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  233. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  234. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  235. particulam venti sentire et frigoris eius,
  236. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  237. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  238. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  239. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  240. tangimus extremum saxi summumque colorem
  241. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  242. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  243. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  244. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  245. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  246. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  247. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  248. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  249. primus enim citra postes tum cernitur ,
  250. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  251. post extraria lux oculos perterget et
  252. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  253. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  254. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  255. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  256. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  257. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  258. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  259. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  260. atque alium prae se propellens volvit,
  261. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  262. distare ab speculo tantum semota videtur.
  263. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  264. ---
  265. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  266. binis quoniam res confit utraque.
  267. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  268. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  269. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  270. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  271. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  272. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  273. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  274. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  275. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  276. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  277. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  278. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  279. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  280. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  281. omnia per flexos aditus educta licebit
  282. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  283. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  284. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  285. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  286. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  287. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  288. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  289. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  290. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  291. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  292. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  293. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  294. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  295. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  296. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  297. omnia quandoquidem cogit natura referri
  298. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  299. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  300. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  301. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  302. per purum simulacra feruntur
  303. et feriunt oculos turbantia composituras.
  304. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  305. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  306. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  307. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  308. arquati, quia luroris de corpore eorum
  309. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  310. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  311. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  312. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  313. propterea quia, cum propior caliginis
  314. ater init oculos prior et possedit apertos,
  315. insequitur candens confestim lucidus ,
  316. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  317. illius; nam multis partibus hic est
  318. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  319. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  320. atque pate fecit, quas ante obsederat
  321. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  322. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  323. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  324. propterea quia posterior caliginis
  325. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  326. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  327. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  328. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  329. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  330. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  331. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  332. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  333. per multum quia dum simulacra feruntur,
  334. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  335. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  336. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  337. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  338. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  339. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  340. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  341. si credis privatum lumine posse
  342. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  343. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  344. id quod nos umbram perhibere .
  345. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  346. lumine privatur solis qua cumque meantes
  347. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  348. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  349. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  350. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  351. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  352. propterea facile et spoliatur lumine terra
  353. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  354. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  355. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  356. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  357. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  358. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  359. hoc animi demum ratio discernere debet,
  360. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  361. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  362. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  363. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  364. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  365. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  366. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  367. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  368. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  369. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  370. solque pari ratione manere et luna videtur
  371. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  372. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  373. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  374. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  375. atria versari et circum cursare columnae
  376. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  377. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  378. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  379. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  380. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  381. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  382. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  383. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  384. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  385. inter eos solemque iacent immania ponti
  386. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  387. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  388. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  389. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  390. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  391. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  392. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  393. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  394. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  395. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  396. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  397. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  398. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  399. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  400. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  401. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  402. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  403. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  404. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  405. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  406. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  407. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  408. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  409. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  410. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  411. at maris ignaris in portu clauda videntur
  412. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  413. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  414. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  415. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  416. omnia converti sursumque supina reverti
  417. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  418. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  419. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  420. labier adversum nimbos atque ire superne
  421. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  422. At si forte oculo manus uni subdita supter
  423. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  424. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  425. bina lucernarum florentia lumina flammis
  426. binaque per totas aedis geminare supellex
  427. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  428. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  429. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  430. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  431. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  432. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  433. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  434. mutare et campos pedibus transire videmur,
  435. et sonitus audire, severa silentia noctis
  436. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  437. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  438. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  439. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  440. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  441. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  442. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  443. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  444. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  445. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  446. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  447. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  448. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  449. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  450. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  451. notitiam veri quae res falsique crearit
  452. et dubium certo quae res differre probarit.
  453. invenies primis ab sensibus esse creatam
  454. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  455. nam maiore fide debet reperirier illud,
  456. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  457. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  458. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  459. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  460. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  461. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  462. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  463. an confutabunt nares oculive revincent?
  464. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  465. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  466. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  467. et seorsum varios rerum sentire colores
  468. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  469. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  470. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  471. non possint alios alii convincere sensus.
  472. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  473. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  474. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  475. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  476. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  477. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  478. reddere mendose causas utriusque figurae,
  479. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  480. et violare fidem primam et convellere tota
  481. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  482. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  483. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  484. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  485. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  486. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  487. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  488. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  489. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  490. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  491. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  492. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  493. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  494. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  495. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  496. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  497. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  498. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  499. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  500. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  501. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  502. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  503. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  504. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  505. quippe per angustum turba maiore coorta
  506. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  507. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  508. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  509. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  510. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  511. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  512. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  513. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  514. praesertim si cum summost clamore profusus.
  515. ergo corpoream vocem constare necessest,
  516. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  517. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  518. principiorum et item levor levore creatur;
  519. nec simili penetrant auris primordia forma,
  520. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  521. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  522. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  523. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  524. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  525. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  526. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  527. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  528. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  529. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  530. plane exaudiri discernique articulatim;
  531. servat enim formaturam servatque figuram.
  532. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  533. per multum confundi verba necessest
  534. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  535. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  536. internoscere, verborum sententia quae sit;
  537. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  538. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  539. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  540. in multas igitur voces vox una repente
  541. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  542. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  543. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  544. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  545. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  546. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  547. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  548. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  549. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  550. palantis comites com montis inter opacos
  551. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  552. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  553. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  554. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  555. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  556. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  557. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  558. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  559. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  560. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  561. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  562. pinea semiferi capitis velamina quassans
  563. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  564. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  565. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  566. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  567. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  568. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  569. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  570. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  571. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  572. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  573. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  574. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  575. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  576. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  577. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  578. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  579. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  580. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  581. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  582. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  583. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  584. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  585. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  586. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  587. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  588. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  589. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  590. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  591. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  592. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  593. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  594. siquis forte manu premere ac siccare .
  595. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  596. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  597. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  598. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  599. umida linguai circum sudantia templa;
  600. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  601. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  602. deinde voluptas est e suco fine palati;
  603. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  604. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  605. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  606. dum modo quod capias concoctum didere possis
  607. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  608. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  609. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  610. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  611. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  612. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  613. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  614. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  615. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  616. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  617. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  618. principio meminisse decet quae diximus ante,
  619. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  620. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  621. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  622. extima membrorum circumcaesura ,
  623. proinde et seminibus constant variantque figura.
  624. semina cum porro distent, differre necessest
  625. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  626. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  627. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  628. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  629. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  630. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  631. proinde foraminibus debent differe figurae
  632. et variare viae proinde ac textura .
  633. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  634. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  635. contractabiliter caulas intrare palati,
  636. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  637. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  638. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  639. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  640. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  641. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  642. commutantur ibi positurae principiorum;
  643. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  644. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  645. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  646. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  647. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  648. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  649. tangat agam. primum res multas esse necessest
  650. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  651. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  652. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  653. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  654. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  655. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  656. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  657. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  658. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  659. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  660. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  661. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  662. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  663. est alio ut possit permitti longius alter;
  664. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  665. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  666. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  667. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  668. paulatim facilis distractus in auras;
  669. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  670. nam penitus fluere atque recedere rebus odores