De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  2. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  3. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  4. atque alium prae se propellens volvit,
  5. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  6. distare ab speculo tantum semota videtur.
  7. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  8. ---
  9. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  10. binis quoniam res confit utraque.
  11. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  12. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  13. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  14. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  15. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  16. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  17. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  18. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  19. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  20. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  21. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  22. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  23. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  24. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  25. omnia per flexos aditus educta licebit
  26. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  27. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  28. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  29. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  30. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  31. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  32. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  33. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  34. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  35. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  36. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  37. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  38. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  39. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  40. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  41. omnia quandoquidem cogit natura referri
  42. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  43. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  44. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  45. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  46. per purum simulacra feruntur
  47. et feriunt oculos turbantia composituras.
  48. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  49. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  50. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  51. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  52. arquati, quia luroris de corpore eorum
  53. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  54. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  55. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  56. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  57. propterea quia, cum propior caliginis
  58. ater init oculos prior et possedit apertos,
  59. insequitur candens confestim lucidus ,
  60. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  61. illius; nam multis partibus hic est
  62. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  63. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  64. atque pate fecit, quas ante obsederat
  65. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  66. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  67. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  68. propterea quia posterior caliginis
  69. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  70. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  71. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  72. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  73. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  74. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  75. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  76. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  77. per multum quia dum simulacra feruntur,
  78. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  79. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  80. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  81. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  82. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  83. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  84. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  85. si credis privatum lumine posse
  86. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  87. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  88. id quod nos umbram perhibere .
  89. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  90. lumine privatur solis qua cumque meantes
  91. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  92. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  93. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  94. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  95. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  96. propterea facile et spoliatur lumine terra
  97. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  98. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  99. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  100. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  101. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  102. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  103. hoc animi demum ratio discernere debet,
  104. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  105. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  106. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  107. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  108. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  109. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  110. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  111. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  112. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  113. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  114. solque pari ratione manere et luna videtur
  115. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  116. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  117. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  118. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  119. atria versari et circum cursare columnae
  120. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  121. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  122. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  123. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  124. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  125. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  126. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  127. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  128. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  129. inter eos solemque iacent immania ponti
  130. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  131. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  132. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  133. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  134. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  135. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  136. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  137. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  138. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  139. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  140. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  141. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  142. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  143. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  144. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  145. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  146. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  147. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  148. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  149. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  150. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  151. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  152. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  153. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  154. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  155. at maris ignaris in portu clauda videntur
  156. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  157. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  158. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  159. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  160. omnia converti sursumque supina reverti
  161. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  162. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  163. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  164. labier adversum nimbos atque ire superne
  165. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  166. At si forte oculo manus uni subdita supter
  167. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  168. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  169. bina lucernarum florentia lumina flammis
  170. binaque per totas aedis geminare supellex
  171. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  172. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  173. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  174. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  175. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  176. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  177. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  178. mutare et campos pedibus transire videmur,
  179. et sonitus audire, severa silentia noctis
  180. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  181. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  182. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  183. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  184. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  185. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  186. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  187. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  188. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  189. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  190. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  191. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  192. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  193. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  194. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  195. notitiam veri quae res falsique crearit
  196. et dubium certo quae res differre probarit.
  197. invenies primis ab sensibus esse creatam
  198. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  199. nam maiore fide debet reperirier illud,
  200. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  201. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  202. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  203. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  204. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  205. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  206. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  207. an confutabunt nares oculive revincent?
  208. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  209. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  210. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  211. et seorsum varios rerum sentire colores
  212. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  213. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  214. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  215. non possint alios alii convincere sensus.
  216. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  217. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  218. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  219. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  220. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  221. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  222. reddere mendose causas utriusque figurae,
  223. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  224. et violare fidem primam et convellere tota
  225. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  226. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  227. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  228. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  229. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  230. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  231. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  232. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  233. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  234. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  235. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  236. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  237. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  238. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  239. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  240. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  241. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  242. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  243. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  244. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  245. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  246. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  247. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  248. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  249. quippe per angustum turba maiore coorta
  250. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  251. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  252. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  253. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  254. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  255. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  256. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  257. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  258. praesertim si cum summost clamore profusus.
  259. ergo corpoream vocem constare necessest,
  260. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  261. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  262. principiorum et item levor levore creatur;
  263. nec simili penetrant auris primordia forma,
  264. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  265. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  266. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  267. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  268. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  269. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  270. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  271. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  272. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  273. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  274. plane exaudiri discernique articulatim;
  275. servat enim formaturam servatque figuram.
  276. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  277. per multum confundi verba necessest
  278. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  279. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  280. internoscere, verborum sententia quae sit;
  281. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  282. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  283. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  284. in multas igitur voces vox una repente
  285. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  286. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  287. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  288. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  289. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  290. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  291. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  292. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  293. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  294. palantis comites com montis inter opacos
  295. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  296. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  297. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  298. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  299. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  300. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  301. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  302. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  303. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  304. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  305. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  306. pinea semiferi capitis velamina quassans
  307. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  308. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  309. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  310. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  311. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  312. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  313. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  314. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  315. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  316. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  317. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  318. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  319. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  320. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  321. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  322. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  323. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  324. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  325. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  326. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  327. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  328. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  329. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  330. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  331. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  332. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  333. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  334. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  335. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  336. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  337. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  338. siquis forte manu premere ac siccare .
  339. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  340. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  341. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  342. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  343. umida linguai circum sudantia templa;
  344. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  345. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  346. deinde voluptas est e suco fine palati;
  347. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  348. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  349. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  350. dum modo quod capias concoctum didere possis
  351. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  352. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  353. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  354. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  355. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  356. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  357. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  358. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  359. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  360. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  361. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  362. principio meminisse decet quae diximus ante,
  363. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  364. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  365. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  366. extima membrorum circumcaesura ,
  367. proinde et seminibus constant variantque figura.
  368. semina cum porro distent, differre necessest
  369. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  370. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  371. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  372. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  373. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  374. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  375. proinde foraminibus debent differe figurae
  376. et variare viae proinde ac textura .
  377. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  378. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  379. contractabiliter caulas intrare palati,
  380. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  381. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  382. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  383. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  384. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  385. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  386. commutantur ibi positurae principiorum;
  387. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  388. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  389. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  390. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  391. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  392. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  393. tangat agam. primum res multas esse necessest
  394. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  395. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  396. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  397. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  398. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  399. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  400. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  401. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  402. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  403. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  404. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  405. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  406. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  407. est alio ut possit permitti longius alter;
  408. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  409. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res