De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tangimus extremum saxi summumque colorem
  2. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  3. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  4. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  5. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  6. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  7. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  8. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  9. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  10. primus enim citra postes tum cernitur ,
  11. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  12. post extraria lux oculos perterget et
  13. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  14. sic ubi se primum speculi proiecit imago,