De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  2. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  3. qualia sint et quam variis distantia formis
  4. sponte sua volitent aeterno percita motu
  5. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  6. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  7. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  8. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  9. atque animi quoniam docui natura quid esset
  10. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  11. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  12. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  13. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  14. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  15. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  16. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  17. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  18. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  19. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  20. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  21. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  22. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  23. effugere aut umbras inter vivos volitare
  24. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  25. cum corpus simul atque animi natura perempta
  26. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  27. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  28. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  29. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  30. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  31. corpora res multae, partim diffusa solute,
  32. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  33. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  34. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  35. et vituli cum membranas de corpore summo
  36. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  37. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  38. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  39. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  40. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  41. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  42. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  43. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  44. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  45. quo fuerint et formai servare figuram,
  46. et multo citius, quanto minus indupediri
  47. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  48. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  49. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  50. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  51. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  52. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  53. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  54. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  55. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  56. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  57. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  58. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  59. omnia conrident correpta luce diei.
  60. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  61. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  62. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  63. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  64. quae volgo volitant subtili praedita filo
  65. nec singillatim possunt secreta videri.
  66. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  67. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  68. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  69. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  70. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  71. at contra tenuis summi membrana coloris
  72. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  73. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  74. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  75. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  76. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  77. exin imaginibus missis consistere eorum.
  78. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  79. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  80. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  81. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  82. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  83. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  84. nec ratione alia servari posse videntur,
  85. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  86. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  87. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  88. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  89. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  90. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  91. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  92. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  93. tertia pars nulla possit ratione videri.
  94. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  95. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  96. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  97. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  98. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  99. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  100. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  101. habrotonique graves et tristia centaurea,
  102. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  103. ---
  104. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  105. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  106. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  107. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  108. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  109. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  110. quae multis formata modis sublime feruntur,
  111. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  112. cernimus et mundi speciem violare serenam
  113. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  114. ora volare videntur et umbram ducere late,
  115. inter dum magni montes avolsaque saxa
  116. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  117. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  118. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  119. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  120. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  121. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  122. ---
  123. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  124. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  125. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  126. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  127. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  128. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  129. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  130. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  131. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  132. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  133. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  134. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  135. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  136. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  137. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  138. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  139. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  140. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  141. sic ab rebus item simili ratione necessest
  142. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  143. multa modis multis in cunctas undique partis;
  144. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  145. res ibi respondent simili forma atque colore.
  146. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  147. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  148. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  149. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  150. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  151. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  152. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  153. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  154. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  155. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  156. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  157. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  158. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  159. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  160. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  161. Principio persaepe levis res atque minutis
  162. corporibus factas celeris licet esse videre.
  163. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  164. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  165. quae quasi cuduntur perque intervallum
  166. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  167. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  168. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  169. qua propter simulacra pari ratione necessest
  170. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  171. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  172. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  173. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  174. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  175. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  176. et quasi permanare per intervallum.
  177. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  178. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  179. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  180. per totum caeli spatium diffundere sese
  181. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  182. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  183. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  184. quone vides citius debere et longius ire
  185. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  186. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  187. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  188. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  189. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  190. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  191. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  192. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  193. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  194. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  195. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  196. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  197. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  198. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  199. nec variae cessant voces volitare per auras.
  200. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  201. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  202. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  203. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  204. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  205. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  206. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  207. cernere odorari licet et sentire sonare.
  208. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  209. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  210. cernitur in luce et claro candore, necessest
  211. consimili causa tactum visumque moveri.
  212. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  213. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  214. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  215. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  216. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  217. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  218. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  219. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  220. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  221. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  222. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  223. efficit ut videamus et internoscere curat;
  224. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  225. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  226. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  227. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  228. propterea fit uti videamus quam procul absit
  229. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  230. et nostros oculos perterget longior aura,
  231. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  232. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  233. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  234. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  235. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  236. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  237. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  238. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  239. particulam venti sentire et frigoris eius,
  240. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  241. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  242. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  243. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  244. tangimus extremum saxi summumque colorem
  245. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  246. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  247. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  248. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  249. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  250. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  251. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  252. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  253. primus enim citra postes tum cernitur ,
  254. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  255. post extraria lux oculos perterget et
  256. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  257. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  258. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  259. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  260. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  261. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  262. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  263. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  264. atque alium prae se propellens volvit,
  265. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  266. distare ab speculo tantum semota videtur.
  267. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  268. ---
  269. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  270. binis quoniam res confit utraque.
  271. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  272. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  273. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  274. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  275. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  276. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  277. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  278. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  279. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  280. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  281. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  282. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  283. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  284. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  285. omnia per flexos aditus educta licebit
  286. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  287. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  288. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  289. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  290. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  291. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  292. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  293. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  294. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  295. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  296. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  297. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  298. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  299. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  300. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  301. omnia quandoquidem cogit natura referri
  302. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  303. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  304. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  305. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  306. per purum simulacra feruntur
  307. et feriunt oculos turbantia composituras.
  308. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  309. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  310. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  311. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  312. arquati, quia luroris de corpore eorum
  313. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  314. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  315. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  316. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  317. propterea quia, cum propior caliginis
  318. ater init oculos prior et possedit apertos,
  319. insequitur candens confestim lucidus ,
  320. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  321. illius; nam multis partibus hic est
  322. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  323. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  324. atque pate fecit, quas ante obsederat
  325. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  326. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  327. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  328. propterea quia posterior caliginis
  329. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  330. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  331. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  332. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  333. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  334. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  335. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  336. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  337. per multum quia dum simulacra feruntur,
  338. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  339. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  340. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  341. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  342. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  343. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  344. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  345. si credis privatum lumine posse
  346. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  347. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  348. id quod nos umbram perhibere .
  349. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  350. lumine privatur solis qua cumque meantes
  351. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  352. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  353. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  354. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  355. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  356. propterea facile et spoliatur lumine terra
  357. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  358. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  359. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  360. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  361. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  362. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  363. hoc animi demum ratio discernere debet,
  364. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  365. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  366. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  367. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  368. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  369. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  370. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  371. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  372. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  373. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  374. solque pari ratione manere et luna videtur
  375. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  376. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  377. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  378. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  379. atria versari et circum cursare columnae
  380. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  381. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  382. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  383. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  384. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  385. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  386. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  387. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  388. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  389. inter eos solemque iacent immania ponti
  390. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  391. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  392. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  393. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  394. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  395. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  396. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  397. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  398. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  399. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  400. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  401. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  402. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  403. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  404. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  405. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  406. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  407. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  408. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  409. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  410. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  411. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  412. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  413. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  414. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  415. at maris ignaris in portu clauda videntur
  416. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  417. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  418. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  419. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  420. omnia converti sursumque supina reverti
  421. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  422. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  423. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  424. labier adversum nimbos atque ire superne
  425. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  426. At si forte oculo manus uni subdita supter
  427. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  428. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  429. bina lucernarum florentia lumina flammis
  430. binaque per totas aedis geminare supellex
  431. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  432. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  433. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  434. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  435. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  436. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  437. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  438. mutare et campos pedibus transire videmur,
  439. et sonitus audire, severa silentia noctis
  440. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  441. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  442. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  443. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  444. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  445. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  446. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  447. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  448. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  449. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  450. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  451. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  452. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  453. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  454. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  455. notitiam veri quae res falsique crearit
  456. et dubium certo quae res differre probarit.
  457. invenies primis ab sensibus esse creatam
  458. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  459. nam maiore fide debet reperirier illud,
  460. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  461. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  462. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  463. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  464. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  465. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  466. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  467. an confutabunt nares oculive revincent?
  468. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  469. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  470. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  471. et seorsum varios rerum sentire colores
  472. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  473. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  474. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  475. non possint alios alii convincere sensus.
  476. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  477. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  478. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  479. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  480. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  481. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  482. reddere mendose causas utriusque figurae,
  483. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  484. et violare fidem primam et convellere tota
  485. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  486. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  487. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  488. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  489. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  490. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  491. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  492. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  493. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  494. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  495. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  496. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  497. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  498. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  499. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  500. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  501. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  502. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  503. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  504. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  505. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  506. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  507. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  508. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  509. quippe per angustum turba maiore coorta
  510. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  511. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  512. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  513. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  514. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  515. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  516. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  517. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  518. praesertim si cum summost clamore profusus.
  519. ergo corpoream vocem constare necessest,
  520. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  521. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  522. principiorum et item levor levore creatur;
  523. nec simili penetrant auris primordia forma,
  524. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  525. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  526. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  527. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  528. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  529. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  530. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  531. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  532. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  533. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  534. plane exaudiri discernique articulatim;
  535. servat enim formaturam servatque figuram.
  536. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  537. per multum confundi verba necessest
  538. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  539. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  540. internoscere, verborum sententia quae sit;
  541. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  542. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  543. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  544. in multas igitur voces vox una repente
  545. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  546. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  547. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  548. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  549. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  550. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  551. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  552. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  553. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  554. palantis comites com montis inter opacos
  555. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  556. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  557. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  558. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  559. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  560. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  561. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  562. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  563. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  564. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  565. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  566. pinea semiferi capitis velamina quassans
  567. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  568. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  569. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  570. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  571. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  572. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  573. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  574. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  575. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  576. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  577. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  578. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  579. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  580. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  581. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  582. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  583. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  584. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  585. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  586. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  587. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  588. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  589. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  590. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  591. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  592. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  593. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  594. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  595. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  596. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  597. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  598. siquis forte manu premere ac siccare .
  599. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  600. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  601. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  602. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  603. umida linguai circum sudantia templa;
  604. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  605. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  606. deinde voluptas est e suco fine palati;
  607. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  608. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  609. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  610. dum modo quod capias concoctum didere possis
  611. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  612. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  613. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  614. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  615. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  616. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  617. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  618. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  619. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  620. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  621. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  622. principio meminisse decet quae diximus ante,
  623. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  624. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  625. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  626. extima membrorum circumcaesura ,
  627. proinde et seminibus constant variantque figura.
  628. semina cum porro distent, differre necessest
  629. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  630. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  631. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  632. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  633. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  634. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  635. proinde foraminibus debent differe figurae
  636. et variare viae proinde ac textura .
  637. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  638. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  639. contractabiliter caulas intrare palati,
  640. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  641. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  642. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  643. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  644. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  645. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  646. commutantur ibi positurae principiorum;
  647. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  648. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  649. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  650. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  651. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  652. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  653. tangat agam. primum res multas esse necessest
  654. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  655. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  656. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  657. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  658. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  659. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  660. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  661. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  662. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  663. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  664. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  665. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  666. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  667. est alio ut possit permitti longius alter;
  668. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  669. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  670. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  671. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  672. paulatim facilis distractus in auras;
  673. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  674. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  675. significat quod fracta magis redolere videntur
  676. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  677. deinde videre licet maioribus esse creatum
  678. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  679. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  680. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  681. investigare in qua sit regione locatum;
  682. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  683. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  684. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  685. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  686. in generest, sed item species rerum atque colores
  687. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  688. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  689. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  690. auroram clara consuetum voce vocare,
  691. noenu queunt rapidi contra constare leones
  692. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  693. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  694. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  695. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  696. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  697. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  698. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  699. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  700. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  701. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  702. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  703. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  704. multa modis multis in cunctas undique partis
  705. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  706. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  707. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  708. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  709. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  710. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  711. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  712. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  713. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  714. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  715. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  716. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  717. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  718. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  719. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  720. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  721. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  722. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  723. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  724. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  725. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  726. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  727. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  728. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  729. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  730. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  731. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  732. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  733. scire licet mentem simili ratione moveri
  734. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  735. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  736. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  737. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  738. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  739. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  740. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  741. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  742. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  743. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  744. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  745. nec dissentit eum mortis letique potitum
  746. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  747. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  748. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  749. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  750. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  751. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  752. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  753. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  754. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  755. copia particularum, ut possit suppeditare.
  756. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  757. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  758. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  759. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  760. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  761. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  762. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  763. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  764. omnia sub verbone creat natura paratque?
  765. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  766. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  767. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  768. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  769. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  770. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  771. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  772. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  773. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  774. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  775. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  776. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  777. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  778. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  779. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  780. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  781. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  782. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  783. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  784. ipse parat sese porro speratque futurum
  785. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  786. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  787. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  788. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  789. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  790. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  791. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  792. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  793. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  794. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  795. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  796. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  797. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  798. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  799. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  800. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  801. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  802. Illud in his rebus vitium vehementer
  803. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  804. lumina ne facias oculorum clara creata,
  805. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  806. proceros passus, ideo fastigia posse
  807. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  808. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  809. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  810. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  811. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  812. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  813. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  814. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  815. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  816. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  817. sed potius longe linguae praecessit origo
  818. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  819. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  820. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  821. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  822. at contra conferre manu certamina pugnae
  823. et lacerare artus foedareque membra cruore
  824. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  825. et volnus vitare prius natura
  826. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  827. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  828. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  829. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  830. haec igitur possunt utendi cognita causa
  831. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  832. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  833. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  834. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  835. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  836. utilitatis ob officium potuisse creari.
  837. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  838. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  839. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  840. multa modis multis docui, sed plurima debent
  841. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  842. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  843. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  844. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  845. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  846. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  847. et recreet vires inter datus, atque patentem
  848. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  849. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  850. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  851. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  852. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  853. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  854. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  855. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  856. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  857. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  858. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  859. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  860. dico animo nostro primum simulacra meandi
  861. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  862. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  863. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  864. id quod providet, illius rei constat imago,
  865. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  866. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  867. per membra atque artus animai dissita vis est;
  868. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  869. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  870. paulatim moles protruditur atque movetur.
  871. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  872. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  873. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  874. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  875. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  876. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  877. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  878. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  879. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  880. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  881. trudit agens magnam magno molimine navem
  882. et manus una regit quanto vis impete euntem
  883. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  884. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  885. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  886. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  887. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  888. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  889. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  890. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  891. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  892. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  893. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  894. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  895. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  896. vis animae partimque foras eiecta recessit
  897. et partim contrusa magis concessit in altum;
  898. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  899. nam dubium non est, animai quin opera sit
  900. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  901. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  902. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  903. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  904. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  905. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  906. unde reconflari sensus per membra repente
  907. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  908. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  909. perturbari anima et corpus languescere possit,
  910. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  911. Principio externa corpus de parte necessum est,
  912. quoniam vicinum tangitur auris,
  913. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  914. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  915. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  916. interiorem etiam partem spirantibus
  917. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  918. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  919. perveniant plagae per parva foramina nobis
  920. corporis ad primas partis elementaque prima,
  921. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  922. conturbantur enim positurae principiorum
  923. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  924. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  925. pars etiam distracta per artus non queat esse
  926. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  927. inter enim saepit coetus natura viasque.
  928. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  929. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  930. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  931. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  932. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  933. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  934. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  935. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  936. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  937. corpora conturbant magno contusa labore.
  938. fit ratione eadem coniectus parte animai
  939. altior atque foras eiectus largior eius,
  940. et divisior inter se ac distractior intus.
  941. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  942. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  943. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  944. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  945. causidici causas agere et componere leges,
  946. induperatores pugnare ac proelia obire,
  947. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  948. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  949. semper et inventam patriis exponere chartis.
  950. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  951. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  952. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  953. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  954. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  955. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  956. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  957. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  958. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  959. cernere saltantis et mollia membra moventis
  960. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  961. auribus accipere et consessum cernere eundem
  962. scenaique simul varios splendere decores.
  963. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  964. et quibus in rebus consuerint esse operati
  965. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  966. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  967. in somnis sudare tamen spirareque semper
  968. et quasi de palma summas contendere viris
  969. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  970. venantumque canes in molli saepe quiete
  971. iactant crura tamen subito vocisque repente
  972. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  973. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  974. expergefactique secuntur inania saepe
  975. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  976. donec discussis redeant erroribus ad se.
  977. at consueta domi catulorum blanda propago
  978. discutere et corpus de terra corripere instant,
  979. iactant crura tamen subito vocisque repente
  980. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  981. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  982. expergefactique secuntur inania saepe
  983. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  984. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  985. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  986. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  987. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  988. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  989. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  990. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  991. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  992. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  993. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  994. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  995. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  996. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  997. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  998. indicioque sui facti persaepe fuere.
  999. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  1000. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  1001. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  1002. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  1003. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  1004. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  1005. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  1006. somno devincti credunt se extollere vestem,
  1007. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  1008. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  1009. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  1010. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  1011. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  1012. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  1013. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  1014. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  1015. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  1016. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  1017. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  1018. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  1019. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  1020. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  1021. per membra atque artus decedit corpore toto,
  1022. in loca conveniens nervorum certa cietque
  1023. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  1024. inritata tument loca semine fitque voluntas
  1025. eicere id quo se contendit dira lubido,
  1026. incitat inritans loca turgida semine multo
  1027. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  1028. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  1029. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  1030. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  1031. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  1032. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  1033. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  1034. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  1035. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  1036. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  1037. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  1038. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  1039. stillavit gutta et successit frigida cura;
  1040. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  1041. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  1042. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  1043. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  1044. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  1045. nec retinere semel conversum unius amore
  1046. et servare sibi curam certumque dolorem;
  1047. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  1048. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  1049. si non prima novis conturbes volnera plagis
  1050. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  1051. aut alio possis animi traducere motus.
  1052. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  1053. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  1054. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  1055. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  1056. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  1057. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  1058. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  1059. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  1060. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  1061. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  1062. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  1063. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  1064. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  1065. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  1066. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  1067. quod fieri contra totum natura repugnat;
  1068. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  1069. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  1070. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  1071. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  1072. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  1073. ex hominis vero facie pulchroque colore
  1074. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  1075. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  1076. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  1077. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  1078. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  1079. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  1080. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  1081. nec satiare queunt spectando corpora coram
  1082. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  1083. possunt errantes incerti corpore toto.
  1084. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  1085. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  1086. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  1087. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  1088. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  1089. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  1090. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  1091. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  1092. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  1093. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  1094. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  1095. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  1096. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  1097. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  1098. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  1099. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  1100. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  1101. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  1102. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  1103. labitur interea res et Babylonia fiunt
  1104. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  1105. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  1106. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  1107. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  1108. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  1109. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  1110. eximia veste et victu convivia, ludi,
  1111. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  1112. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  1113. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  1114. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  1115. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  1116. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,