De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  2. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  3. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  4. propterea fit uti videamus quam procul absit
  5. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  6. et nostros oculos perterget longior aura,
  7. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  8. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  9. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  10. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  11. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  12. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  13. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  14. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  15. particulam venti sentire et frigoris eius,
  16. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  17. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  18. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  19. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  20. tangimus extremum saxi summumque colorem
  21. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  22. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  23. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  24. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  25. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  26. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  27. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  28. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  29. primus enim citra postes tum cernitur ,
  30. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  31. post extraria lux oculos perterget et
  32. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  33. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  34. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  35. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  36. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  37. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  38. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  39. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  40. atque alium prae se propellens volvit,
  41. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  42. distare ab speculo tantum semota videtur.
  43. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  44. ---
  45. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  46. binis quoniam res confit utraque.
  47. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  48. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  49. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  50. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  51. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  52. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  53. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  54. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  55. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  56. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  57. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  58. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  59. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  60. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  61. omnia per flexos aditus educta licebit
  62. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  63. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  64. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  65. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  66. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  67. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  68. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  69. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  70. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  71. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  72. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  73. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  74. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  75. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  76. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  77. omnia quandoquidem cogit natura referri
  78. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  79. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  80. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  81. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  82. per purum simulacra feruntur
  83. et feriunt oculos turbantia composituras.
  84. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  85. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  86. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  87. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  88. arquati, quia luroris de corpore eorum
  89. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  90. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  91. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  92. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  93. propterea quia, cum propior caliginis
  94. ater init oculos prior et possedit apertos,
  95. insequitur candens confestim lucidus ,
  96. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  97. illius; nam multis partibus hic est
  98. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  99. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  100. atque pate fecit, quas ante obsederat
  101. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  102. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  103. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  104. propterea quia posterior caliginis
  105. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  106. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  107. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  108. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  109. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  110. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  111. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  112. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  113. per multum quia dum simulacra feruntur,
  114. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  115. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  116. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  117. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  118. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  119. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  120. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  121. si credis privatum lumine posse
  122. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  123. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  124. id quod nos umbram perhibere .
  125. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  126. lumine privatur solis qua cumque meantes
  127. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  128. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  129. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  130. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  131. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  132. propterea facile et spoliatur lumine terra
  133. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  134. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  135. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  136. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  137. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  138. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  139. hoc animi demum ratio discernere debet,
  140. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  141. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  142. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  143. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  144. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  145. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  146. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  147. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  148. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  149. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  150. solque pari ratione manere et luna videtur
  151. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  152. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  153. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  154. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  155. atria versari et circum cursare columnae
  156. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  157. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  158. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  159. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  160. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  161. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  162. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  163. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  164. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  165. inter eos solemque iacent immania ponti
  166. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  167. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  168. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  169. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  170. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  171. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  172. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  173. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  174. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  175. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  176. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  177. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  178. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  179. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  180. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  181. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  182. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  183. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  184. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  185. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  186. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  187. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  188. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  189. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  190. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  191. at maris ignaris in portu clauda videntur
  192. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  193. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  194. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  195. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  196. omnia converti sursumque supina reverti
  197. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  198. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  199. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  200. labier adversum nimbos atque ire superne
  201. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  202. At si forte oculo manus uni subdita supter
  203. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  204. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  205. bina lucernarum florentia lumina flammis
  206. binaque per totas aedis geminare supellex
  207. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  208. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  209. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  210. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  211. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  212. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  213. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  214. mutare et campos pedibus transire videmur,
  215. et sonitus audire, severa silentia noctis
  216. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  217. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  218. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  219. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  220. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  221. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  222. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  223. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  224. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  225. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  226. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  227. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  228. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  229. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  230. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  231. notitiam veri quae res falsique crearit
  232. et dubium certo quae res differre probarit.
  233. invenies primis ab sensibus esse creatam
  234. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  235. nam maiore fide debet reperirier illud,
  236. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  237. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  238. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  239. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  240. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  241. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  242. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  243. an confutabunt nares oculive revincent?
  244. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  245. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  246. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  247. et seorsum varios rerum sentire colores
  248. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  249. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  250. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  251. non possint alios alii convincere sensus.
  252. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  253. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  254. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  255. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  256. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  257. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  258. reddere mendose causas utriusque figurae,
  259. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  260. et violare fidem primam et convellere tota
  261. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  262. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  263. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  264. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  265. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  266. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  267. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  268. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  269. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  270. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  271. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  272. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  273. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  274. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  275. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  276. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  277. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  278. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.