De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  2. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  3. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  4. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  5. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  6. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  7. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  8. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  9. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  10. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  11. efficit ut videamus et internoscere curat;
  12. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  13. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  14. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  15. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  16. propterea fit uti videamus quam procul absit
  17. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  18. et nostros oculos perterget longior aura,
  19. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  20. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  21. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  22. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  23. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  24. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  25. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  26. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  27. particulam venti sentire et frigoris eius,
  28. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  29. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  30. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  31. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  32. tangimus extremum saxi summumque colorem
  33. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  34. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  35. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  36. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  37. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  38. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  39. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  40. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  41. primus enim citra postes tum cernitur ,
  42. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  43. post extraria lux oculos perterget et
  44. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  45. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  46. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  47. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  48. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  49. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  50. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  51. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  52. atque alium prae se propellens volvit,
  53. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  54. distare ab speculo tantum semota videtur.
  55. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  56. ---
  57. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  58. binis quoniam res confit utraque.
  59. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  60. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  61. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  62. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  63. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  64. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  65. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  66. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  67. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  68. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  69. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  70. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  71. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  72. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  73. omnia per flexos aditus educta licebit
  74. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  75. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  76. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  77. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  78. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  79. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  80. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  81. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  82. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  83. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  84. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  85. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  86. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  87. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  88. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  89. omnia quandoquidem cogit natura referri
  90. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  91. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  92. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  93. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  94. per purum simulacra feruntur
  95. et feriunt oculos turbantia composituras.
  96. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  97. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  98. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  99. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  100. arquati, quia luroris de corpore eorum
  101. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  102. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  103. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  104. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  105. propterea quia, cum propior caliginis
  106. ater init oculos prior et possedit apertos,
  107. insequitur candens confestim lucidus ,
  108. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  109. illius; nam multis partibus hic est
  110. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  111. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  112. atque pate fecit, quas ante obsederat
  113. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  114. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  115. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  116. propterea quia posterior caliginis
  117. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  118. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  119. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  120. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  121. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  122. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  123. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  124. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  125. per multum quia dum simulacra feruntur,
  126. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  127. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  128. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  129. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  130. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  131. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  132. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  133. si credis privatum lumine posse
  134. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  135. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  136. id quod nos umbram perhibere .
  137. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  138. lumine privatur solis qua cumque meantes
  139. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  140. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  141. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  142. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  143. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  144. propterea facile et spoliatur lumine terra
  145. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  146. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  147. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  148. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  149. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  150. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  151. hoc animi demum ratio discernere debet,
  152. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  153. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  154. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  155. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  156. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  157. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  158. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  159. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  160. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  161. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  162. solque pari ratione manere et luna videtur
  163. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  164. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  165. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  166. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  167. atria versari et circum cursare columnae
  168. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  169. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  170. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  171. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  172. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  173. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  174. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  175. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  176. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  177. inter eos solemque iacent immania ponti
  178. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  179. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  180. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  181. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  182. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  183. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  184. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  185. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  186. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  187. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  188. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  189. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  190. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  191. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  192. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  193. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  194. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  195. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  196. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  197. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  198. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  199. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  200. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  201. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  202. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  203. at maris ignaris in portu clauda videntur
  204. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  205. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  206. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  207. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  208. omnia converti sursumque supina reverti
  209. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  210. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  211. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  212. labier adversum nimbos atque ire superne
  213. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  214. At si forte oculo manus uni subdita supter
  215. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  216. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  217. bina lucernarum florentia lumina flammis
  218. binaque per totas aedis geminare supellex
  219. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  220. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  221. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  222. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  223. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  224. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  225. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  226. mutare et campos pedibus transire videmur,
  227. et sonitus audire, severa silentia noctis
  228. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  229. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  230. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  231. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  232. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  233. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  234. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  235. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  236. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  237. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  238. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  239. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  240. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  241. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  242. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  243. notitiam veri quae res falsique crearit
  244. et dubium certo quae res differre probarit.
  245. invenies primis ab sensibus esse creatam
  246. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  247. nam maiore fide debet reperirier illud,
  248. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  249. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  250. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  251. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  252. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  253. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  254. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  255. an confutabunt nares oculive revincent?
  256. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  257. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  258. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  259. et seorsum varios rerum sentire colores
  260. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  261. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  262. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  263. non possint alios alii convincere sensus.
  264. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  265. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  266. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  267. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  268. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  269. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  270. reddere mendose causas utriusque figurae,
  271. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  272. et violare fidem primam et convellere tota
  273. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  274. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  275. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  276. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  277. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  278. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  279. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  280. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  281. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  282. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  283. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  284. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  285. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  286. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  287. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  288. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  289. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  290. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  291. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  292. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  293. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  294. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  295. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  296. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  297. quippe per angustum turba maiore coorta
  298. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  299. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  300. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  301. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  302. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  303. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  304. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  305. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  306. praesertim si cum summost clamore profusus.
  307. ergo corpoream vocem constare necessest,
  308. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  309. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  310. principiorum et item levor levore creatur;
  311. nec simili penetrant auris primordia forma,
  312. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  313. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  314. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  315. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  316. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  317. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  318. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  319. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  320. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  321. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  322. plane exaudiri discernique articulatim;
  323. servat enim formaturam servatque figuram.
  324. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  325. per multum confundi verba necessest
  326. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  327. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  328. internoscere, verborum sententia quae sit;
  329. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  330. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  331. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  332. in multas igitur voces vox una repente
  333. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  334. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  335. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  336. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  337. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  338. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  339. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  340. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  341. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  342. palantis comites com montis inter opacos
  343. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  344. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  345. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  346. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  347. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  348. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  349. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  350. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  351. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  352. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  353. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  354. pinea semiferi capitis velamina quassans
  355. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  356. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  357. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  358. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  359. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  360. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  361. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  362. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  363. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  364. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  365. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  366. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  367. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  368. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  369. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  370. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  371. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  372. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  373. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  374. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  375. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  376. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  377. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  378. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  379. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  380. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  381. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  382. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  383. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  384. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  385. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  386. siquis forte manu premere ac siccare .
  387. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  388. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  389. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  390. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  391. umida linguai circum sudantia templa;
  392. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  393. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  394. deinde voluptas est e suco fine palati;
  395. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  396. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  397. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  398. dum modo quod capias concoctum didere possis
  399. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  400. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  401. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  402. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  403. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  404. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  405. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  406. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  407. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  408. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  409. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  410. principio meminisse decet quae diximus ante,
  411. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  412. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  413. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  414. extima membrorum circumcaesura ,
  415. proinde et seminibus constant variantque figura.
  416. semina cum porro distent, differre necessest
  417. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  418. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  419. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  420. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  421. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  422. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  423. proinde foraminibus debent differe figurae
  424. et variare viae proinde ac textura .
  425. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  426. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  427. contractabiliter caulas intrare palati,
  428. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  429. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  430. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  431. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  432. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  433. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  434. commutantur ibi positurae principiorum;
  435. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  436. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  437. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  438. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  439. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  440. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  441. tangat agam. primum res multas esse necessest
  442. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  443. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  444. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  445. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  446. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  447. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  448. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  449. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  450. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  451. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  452. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  453. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  454. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  455. est alio ut possit permitti longius alter;
  456. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  457. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  458. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  459. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  460. paulatim facilis distractus in auras;
  461. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  462. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  463. significat quod fracta magis redolere videntur
  464. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  465. deinde videre licet maioribus esse creatum
  466. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  467. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  468. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  469. investigare in qua sit regione locatum;
  470. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  471. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  472. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  473. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  474. in generest, sed item species rerum atque colores
  475. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  476. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  477. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  478. auroram clara consuetum voce vocare,
  479. noenu queunt rapidi contra constare leones
  480. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  481. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  482. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  483. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  484. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  485. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  486. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  487. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  488. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  489. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  490. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  491. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  492. multa modis multis in cunctas undique partis
  493. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  494. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  495. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  496. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  497. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  498. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  499. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  500. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  501. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  502. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  503. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  504. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  505. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  506. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  507. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  508. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  509. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  510. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  511. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  512. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  513. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  514. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  515. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  516. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  517. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  518. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  519. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  520. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  521. scire licet mentem simili ratione moveri
  522. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  523. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  524. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  525. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  526. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  527. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  528. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  529. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  530. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  531. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  532. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  533. nec dissentit eum mortis letique potitum
  534. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  535. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  536. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  537. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  538. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  539. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  540. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  541. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  542. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  543. copia particularum, ut possit suppeditare.
  544. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  545. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  546. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  547. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  548. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  549. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  550. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  551. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  552. omnia sub verbone creat natura paratque?
  553. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  554. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  555. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  556. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  557. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  558. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  559. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  560. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  561. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  562. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  563. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  564. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  565. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  566. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  567. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  568. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  569. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  570. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  571. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  572. ipse parat sese porro speratque futurum
  573. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  574. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  575. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  576. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  577. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  578. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  579. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  580. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  581. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  582. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  583. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  584. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  585. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  586. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  587. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  588. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  589. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  590. Illud in his rebus vitium vehementer
  591. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  592. lumina ne facias oculorum clara creata,
  593. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  594. proceros passus, ideo fastigia posse
  595. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  596. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  597. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  598. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  599. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,