De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  2. cernitur in luce et claro candore, necessest
  3. consimili causa tactum visumque moveri.
  4. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  5. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  6. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  7. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  8. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  9. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  10. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  11. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  12. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  13. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  14. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  15. efficit ut videamus et internoscere curat;
  16. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  17. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  18. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  19. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  20. propterea fit uti videamus quam procul absit
  21. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  22. et nostros oculos perterget longior aura,
  23. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  24. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  25. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  26. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  27. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  28. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  29. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  30. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  31. particulam venti sentire et frigoris eius,
  32. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  33. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  34. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  35. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  36. tangimus extremum saxi summumque colorem
  37. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  38. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  39. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  40. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  41. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  42. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  43. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  44. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  45. primus enim citra postes tum cernitur ,
  46. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  47. post extraria lux oculos perterget et
  48. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  49. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  50. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  51. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  52. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  53. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  54. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  55. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  56. atque alium prae se propellens volvit,
  57. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  58. distare ab speculo tantum semota videtur.
  59. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  60. ---
  61. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  62. binis quoniam res confit utraque.
  63. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  64. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  65. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  66. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  67. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  68. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  69. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  70. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  71. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  72. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  73. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  74. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  75. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  76. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  77. omnia per flexos aditus educta licebit
  78. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  79. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  80. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  81. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  82. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  83. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  84. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  85. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  86. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  87. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  88. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  89. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  90. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  91. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  92. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  93. omnia quandoquidem cogit natura referri
  94. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  95. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  96. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  97. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  98. per purum simulacra feruntur
  99. et feriunt oculos turbantia composituras.
  100. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  101. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  102. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  103. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  104. arquati, quia luroris de corpore eorum
  105. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  106. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  107. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  108. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  109. propterea quia, cum propior caliginis
  110. ater init oculos prior et possedit apertos,
  111. insequitur candens confestim lucidus ,
  112. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  113. illius; nam multis partibus hic est
  114. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  115. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  116. atque pate fecit, quas ante obsederat
  117. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  118. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  119. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  120. propterea quia posterior caliginis
  121. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  122. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  123. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  124. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  125. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  126. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  127. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  128. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  129. per multum quia dum simulacra feruntur,
  130. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  131. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  132. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  133. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  134. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  135. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  136. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  137. si credis privatum lumine posse
  138. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  139. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  140. id quod nos umbram perhibere .
  141. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  142. lumine privatur solis qua cumque meantes
  143. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  144. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  145. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  146. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  147. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  148. propterea facile et spoliatur lumine terra
  149. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  150. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  151. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  152. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  153. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,