De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  2. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  3. cernere odorari licet et sentire sonare.
  4. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  5. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  6. cernitur in luce et claro candore, necessest
  7. consimili causa tactum visumque moveri.
  8. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  9. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  10. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  11. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  12. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  13. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  14. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  15. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  16. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  17. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  18. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  19. efficit ut videamus et internoscere curat;
  20. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque