De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  2. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  3. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  4. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  5. cernere odorari licet et sentire sonare.
  6. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  7. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  8. cernitur in luce et claro candore, necessest
  9. consimili causa tactum visumque moveri.
  10. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  11. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  12. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  13. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  14. cernundi neque posse sine his res ulla videri.