De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  2. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  3. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  4. et quasi permanare per intervallum.
  5. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  6. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  7. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  8. per totum caeli spatium diffundere sese
  9. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  10. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  11. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  12. quone vides citius debere et longius ire
  13. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  14. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  15. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  16. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  17. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  18. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  19. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  20. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  21. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  22. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  23. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  24. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  25. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  26. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  27. nec variae cessant voces volitare per auras.
  28. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  29. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  30. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  31. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  32. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  33. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  34. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  35. cernere odorari licet et sentire sonare.
  36. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  37. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  38. cernitur in luce et claro candore, necessest
  39. consimili causa tactum visumque moveri.
  40. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  41. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  42. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  43. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  44. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  45. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  46. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  47. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  48. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  49. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  50. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  51. efficit ut videamus et internoscere curat;
  52. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  53. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  54. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  55. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  56. propterea fit uti videamus quam procul absit
  57. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  58. et nostros oculos perterget longior aura,
  59. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  60. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  61. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  62. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  63. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  64. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  65. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  66. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  67. particulam venti sentire et frigoris eius,
  68. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  69. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  70. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  71. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  72. tangimus extremum saxi summumque colorem
  73. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  74. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  75. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  76. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  77. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  78. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  79. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  80. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  81. primus enim citra postes tum cernitur ,
  82. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  83. post extraria lux oculos perterget et
  84. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  85. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  86. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  87. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  88. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  89. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  90. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  91. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  92. atque alium prae se propellens volvit,
  93. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  94. distare ab speculo tantum semota videtur.
  95. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  96. ---
  97. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  98. binis quoniam res confit utraque.
  99. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  100. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  101. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  102. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  103. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  104. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  105. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  106. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  107. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  108. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  109. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  110. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  111. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  112. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  113. omnia per flexos aditus educta licebit