De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  2. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  3. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  4. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  5. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  6. et quasi permanare per intervallum.
  7. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  8. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  9. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  10. per totum caeli spatium diffundere sese
  11. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  12. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  13. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  14. quone vides citius debere et longius ire
  15. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  16. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  17. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  18. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  19. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  20. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  21. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  22. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  23. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  24. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  25. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  26. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  27. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  28. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  29. nec variae cessant voces volitare per auras.
  30. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  31. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  32. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  33. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  34. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  35. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  36. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  37. cernere odorari licet et sentire sonare.
  38. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  39. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  40. cernitur in luce et claro candore, necessest
  41. consimili causa tactum visumque moveri.
  42. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  43. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  44. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  45. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  46. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  47. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  48. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  49. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  50. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  51. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  52. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  53. efficit ut videamus et internoscere curat;
  54. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  55. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  56. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  57. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  58. propterea fit uti videamus quam procul absit
  59. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  60. et nostros oculos perterget longior aura,
  61. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  62. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  63. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  64. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  65. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  66. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  67. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  68. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  69. particulam venti sentire et frigoris eius,
  70. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  71. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  72. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  73. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  74. tangimus extremum saxi summumque colorem
  75. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  76. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  77. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  78. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  79. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  80. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  81. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  82. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  83. primus enim citra postes tum cernitur ,
  84. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  85. post extraria lux oculos perterget et
  86. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  87. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  88. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  89. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  90. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  91. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  92. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  93. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  94. atque alium prae se propellens volvit,
  95. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  96. distare ab speculo tantum semota videtur.
  97. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  98. ---
  99. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  100. binis quoniam res confit utraque.
  101. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  102. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  103. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  104. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  105. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  106. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  107. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  108. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  109. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  110. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  111. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  112. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  113. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  114. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  115. omnia per flexos aditus educta licebit
  116. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  117. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  118. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  119. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  120. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  121. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  122. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  123. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  124. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  125. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  126. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  127. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  128. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  129. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  130. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  131. omnia quandoquidem cogit natura referri
  132. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  133. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  134. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  135. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  136. per purum simulacra feruntur
  137. et feriunt oculos turbantia composituras.
  138. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  139. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  140. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  141. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  142. arquati, quia luroris de corpore eorum
  143. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  144. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  145. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  146. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  147. propterea quia, cum propior caliginis
  148. ater init oculos prior et possedit apertos,
  149. insequitur candens confestim lucidus ,
  150. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  151. illius; nam multis partibus hic est
  152. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  153. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  154. atque pate fecit, quas ante obsederat
  155. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  156. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  157. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  158. propterea quia posterior caliginis
  159. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  160. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  161. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  162. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  163. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  164. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  165. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  166. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  167. per multum quia dum simulacra feruntur,
  168. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  169. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  170. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  171. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  172. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  173. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  174. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  175. si credis privatum lumine posse
  176. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  177. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  178. id quod nos umbram perhibere .
  179. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  180. lumine privatur solis qua cumque meantes
  181. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  182. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  183. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  184. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  185. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  186. propterea facile et spoliatur lumine terra
  187. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  188. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  189. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  190. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  191. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  192. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  193. hoc animi demum ratio discernere debet,
  194. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  195. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  196. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  197. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  198. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  199. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  200. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  201. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  202. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  203. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  204. solque pari ratione manere et luna videtur
  205. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  206. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  207. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  208. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  209. atria versari et circum cursare columnae
  210. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  211. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  212. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  213. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  214. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  215. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  216. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  217. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  218. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  219. inter eos solemque iacent immania ponti
  220. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  221. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  222. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  223. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  224. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  225. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  226. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  227. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  228. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  229. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  230. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  231. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  232. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  233. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  234. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  235. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  236. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  237. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  238. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  239. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  240. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  241. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  242. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  243. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  244. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  245. at maris ignaris in portu clauda videntur
  246. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  247. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  248. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  249. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  250. omnia converti sursumque supina reverti
  251. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  252. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  253. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  254. labier adversum nimbos atque ire superne
  255. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  256. At si forte oculo manus uni subdita supter
  257. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  258. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  259. bina lucernarum florentia lumina flammis
  260. binaque per totas aedis geminare supellex
  261. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  262. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  263. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  264. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  265. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  266. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  267. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  268. mutare et campos pedibus transire videmur,
  269. et sonitus audire, severa silentia noctis
  270. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  271. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  272. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  273. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  274. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  275. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  276. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  277. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  278. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  279. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  280. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  281. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  282. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  283. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  284. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  285. notitiam veri quae res falsique crearit
  286. et dubium certo quae res differre probarit.
  287. invenies primis ab sensibus esse creatam
  288. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  289. nam maiore fide debet reperirier illud,
  290. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  291. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  292. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  293. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  294. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  295. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  296. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  297. an confutabunt nares oculive revincent?
  298. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  299. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  300. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  301. et seorsum varios rerum sentire colores
  302. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  303. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  304. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  305. non possint alios alii convincere sensus.
  306. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  307. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  308. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  309. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  310. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  311. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  312. reddere mendose causas utriusque figurae,
  313. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  314. et violare fidem primam et convellere tota
  315. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  316. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  317. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  318. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  319. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  320. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  321. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  322. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  323. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  324. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  325. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  326. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  327. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  328. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  329. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  330. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  331. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  332. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  333. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  334. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  335. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  336. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  337. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  338. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  339. quippe per angustum turba maiore coorta
  340. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  341. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  342. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  343. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  344. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  345. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  346. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  347. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  348. praesertim si cum summost clamore profusus.
  349. ergo corpoream vocem constare necessest,
  350. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  351. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  352. principiorum et item levor levore creatur;
  353. nec simili penetrant auris primordia forma,
  354. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  355. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  356. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  357. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  358. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  359. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  360. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  361. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  362. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  363. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  364. plane exaudiri discernique articulatim;
  365. servat enim formaturam servatque figuram.
  366. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  367. per multum confundi verba necessest
  368. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  369. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  370. internoscere, verborum sententia quae sit;
  371. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  372. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  373. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  374. in multas igitur voces vox una repente
  375. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  376. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  377. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  378. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  379. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  380. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  381. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  382. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  383. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  384. palantis comites com montis inter opacos
  385. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  386. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  387. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  388. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  389. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  390. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  391. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  392. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  393. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  394. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  395. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  396. pinea semiferi capitis velamina quassans
  397. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  398. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  399. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,