De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed potius tali facto recreata valescat,
  2. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  3. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  4. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  5. carmine Pierio rationem exponere nostram
  6. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  7. si tibi forte animum tali ratione tenere
  8. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  9. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  10. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  11. qualia sint et quam variis distantia formis
  12. sponte sua volitent aeterno percita motu
  13. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  14. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  15. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  16. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  17. atque animi quoniam docui natura quid esset
  18. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  19. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  20. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  21. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  22. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  23. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  24. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  25. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  26. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  27. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  28. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  29. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  30. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  31. effugere aut umbras inter vivos volitare
  32. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  33. cum corpus simul atque animi natura perempta
  34. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  35. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  36. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  37. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  38. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  39. corpora res multae, partim diffusa solute,
  40. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  41. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  42. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  43. et vituli cum membranas de corpore summo
  44. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  45. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  46. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  47. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  48. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  49. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  50. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  51. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  52. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  53. quo fuerint et formai servare figuram,
  54. et multo citius, quanto minus indupediri
  55. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  56. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  57. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  58. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  59. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  60. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  61. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  62. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  63. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  64. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  65. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  66. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  67. omnia conrident correpta luce diei.
  68. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  69. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  70. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  71. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  72. quae volgo volitant subtili praedita filo
  73. nec singillatim possunt secreta videri.
  74. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  75. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  76. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  77. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  78. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  79. at contra tenuis summi membrana coloris
  80. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  81. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  82. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  83. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  84. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  85. exin imaginibus missis consistere eorum.
  86. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  87. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  88. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  89. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  90. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  91. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  92. nec ratione alia servari posse videntur,
  93. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  94. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  95. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  96. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  97. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  98. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  99. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  100. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  101. tertia pars nulla possit ratione videri.
  102. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  103. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  104. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  105. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  106. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  107. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  108. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  109. habrotonique graves et tristia centaurea,
  110. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  111. ---
  112. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  113. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  114. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  115. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  116. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  117. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  118. quae multis formata modis sublime feruntur,
  119. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  120. cernimus et mundi speciem violare serenam
  121. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  122. ora volare videntur et umbram ducere late,
  123. inter dum magni montes avolsaque saxa
  124. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  125. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  126. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  127. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  128. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  129. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  130. ---
  131. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  132. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  133. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  134. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  135. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  136. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  137. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  138. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  139. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  140. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  141. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  142. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  143. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  144. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  145. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  146. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  147. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  148. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  149. sic ab rebus item simili ratione necessest
  150. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  151. multa modis multis in cunctas undique partis;
  152. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  153. res ibi respondent simili forma atque colore.
  154. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  155. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  156. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  157. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  158. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  159. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  160. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  161. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  162. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  163. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  164. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  165. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  166. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  167. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  168. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  169. Principio persaepe levis res atque minutis
  170. corporibus factas celeris licet esse videre.
  171. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  172. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  173. quae quasi cuduntur perque intervallum
  174. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  175. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  176. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  177. qua propter simulacra pari ratione necessest
  178. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  179. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  180. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  181. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  182. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  183. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  184. et quasi permanare per intervallum.
  185. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  186. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  187. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  188. per totum caeli spatium diffundere sese
  189. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  190. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  191. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  192. quone vides citius debere et longius ire
  193. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  194. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  195. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  196. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  197. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  198. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  199. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  200. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  201. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  202. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  203. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  204. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  205. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  206. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  207. nec variae cessant voces volitare per auras.
  208. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  209. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  210. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  211. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  212. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  213. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  214. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  215. cernere odorari licet et sentire sonare.
  216. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  217. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  218. cernitur in luce et claro candore, necessest
  219. consimili causa tactum visumque moveri.
  220. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  221. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  222. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  223. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  224. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  225. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  226. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  227. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  228. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  229. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  230. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  231. efficit ut videamus et internoscere curat;
  232. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  233. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  234. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  235. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  236. propterea fit uti videamus quam procul absit
  237. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  238. et nostros oculos perterget longior aura,
  239. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  240. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  241. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  242. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  243. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  244. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  245. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  246. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  247. particulam venti sentire et frigoris eius,
  248. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  249. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  250. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  251. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  252. tangimus extremum saxi summumque colorem
  253. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  254. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  255. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  256. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  257. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  258. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  259. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  260. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  261. primus enim citra postes tum cernitur ,
  262. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  263. post extraria lux oculos perterget et
  264. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  265. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  266. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  267. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  268. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  269. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  270. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  271. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  272. atque alium prae se propellens volvit,
  273. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  274. distare ab speculo tantum semota videtur.
  275. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  276. ---
  277. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  278. binis quoniam res confit utraque.
  279. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  280. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  281. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  282. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  283. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  284. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  285. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  286. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  287. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  288. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  289. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  290. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  291. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  292. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  293. omnia per flexos aditus educta licebit
  294. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  295. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  296. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  297. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  298. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  299. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  300. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  301. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  302. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  303. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  304. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  305. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  306. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  307. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  308. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  309. omnia quandoquidem cogit natura referri
  310. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  311. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  312. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  313. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  314. per purum simulacra feruntur
  315. et feriunt oculos turbantia composituras.
  316. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  317. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  318. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  319. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  320. arquati, quia luroris de corpore eorum
  321. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  322. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  323. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  324. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  325. propterea quia, cum propior caliginis
  326. ater init oculos prior et possedit apertos,
  327. insequitur candens confestim lucidus ,
  328. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  329. illius; nam multis partibus hic est
  330. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  331. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  332. atque pate fecit, quas ante obsederat
  333. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  334. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  335. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  336. propterea quia posterior caliginis
  337. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  338. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  339. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  340. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  341. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  342. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  343. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  344. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  345. per multum quia dum simulacra feruntur,
  346. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  347. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  348. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  349. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  350. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  351. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  352. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  353. si credis privatum lumine posse
  354. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  355. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  356. id quod nos umbram perhibere .
  357. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  358. lumine privatur solis qua cumque meantes
  359. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  360. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  361. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  362. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  363. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  364. propterea facile et spoliatur lumine terra
  365. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  366. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  367. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  368. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  369. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  370. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  371. hoc animi demum ratio discernere debet,
  372. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  373. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  374. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  375. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  376. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  377. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  378. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  379. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  380. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  381. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  382. solque pari ratione manere et luna videtur
  383. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  384. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  385. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  386. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  387. atria versari et circum cursare columnae
  388. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  389. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  390. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  391. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  392. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  393. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  394. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  395. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  396. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  397. inter eos solemque iacent immania ponti
  398. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  399. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  400. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  401. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  402. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  403. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  404. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  405. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  406. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  407. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  408. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  409. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  410. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  411. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  412. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  413. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  414. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  415. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  416. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  417. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  418. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  419. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  420. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  421. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  422. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  423. at maris ignaris in portu clauda videntur
  424. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  425. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  426. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  427. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  428. omnia converti sursumque supina reverti
  429. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  430. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  431. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  432. labier adversum nimbos atque ire superne
  433. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  434. At si forte oculo manus uni subdita supter
  435. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  436. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  437. bina lucernarum florentia lumina flammis
  438. binaque per totas aedis geminare supellex
  439. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  440. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  441. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  442. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  443. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  444. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  445. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  446. mutare et campos pedibus transire videmur,
  447. et sonitus audire, severa silentia noctis
  448. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  449. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,