De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  2. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  3. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  4. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  5. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  6. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  7. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  8. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  9. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  10. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  11. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  12. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  13. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  14. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  15. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  16. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  17. sic ab rebus item simili ratione necessest
  18. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  19. multa modis multis in cunctas undique partis;
  20. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  21. res ibi respondent simili forma atque colore.
  22. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  23. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  24. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  25. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  26. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  27. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  28. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  29. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  30. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  31. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  32. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  33. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  34. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  35. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  36. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  37. Principio persaepe levis res atque minutis
  38. corporibus factas celeris licet esse videre.
  39. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  40. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  41. quae quasi cuduntur perque intervallum
  42. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  43. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  44. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  45. qua propter simulacra pari ratione necessest
  46. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  47. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  48. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  49. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  50. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  51. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  52. et quasi permanare per intervallum.
  53. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  54. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  55. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  56. per totum caeli spatium diffundere sese
  57. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  58. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  59. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  60. quone vides citius debere et longius ire
  61. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  62. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  63. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  64. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  65. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  66. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  67. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  68. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  69. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  70. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  71. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  72. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  73. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  74. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  75. nec variae cessant voces volitare per auras.
  76. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  77. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  78. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  79. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  80. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  81. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  82. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  83. cernere odorari licet et sentire sonare.
  84. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  85. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  86. cernitur in luce et claro candore, necessest
  87. consimili causa tactum visumque moveri.
  88. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  89. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  90. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  91. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  92. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  93. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  94. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  95. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  96. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  97. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  98. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  99. efficit ut videamus et internoscere curat;
  100. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  101. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  102. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  103. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  104. propterea fit uti videamus quam procul absit
  105. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  106. et nostros oculos perterget longior aura,
  107. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  108. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  109. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  110. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  111. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  112. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  113. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  114. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  115. particulam venti sentire et frigoris eius,
  116. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  117. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  118. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  119. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  120. tangimus extremum saxi summumque colorem
  121. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  122. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  123. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  124. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  125. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  126. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  127. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  128. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  129. primus enim citra postes tum cernitur ,
  130. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  131. post extraria lux oculos perterget et
  132. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  133. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  134. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  135. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  136. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  137. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  138. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  139. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  140. atque alium prae se propellens volvit,
  141. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  142. distare ab speculo tantum semota videtur.
  143. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  144. ---
  145. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  146. binis quoniam res confit utraque.
  147. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  148. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  149. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  150. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  151. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  152. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  153. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  154. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  155. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  156. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  157. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  158. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  159. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  160. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  161. omnia per flexos aditus educta licebit
  162. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  163. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  164. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  165. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  166. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  167. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  168. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  169. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  170. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  171. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  172. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  173. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  174. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  175. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  176. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  177. omnia quandoquidem cogit natura referri
  178. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  179. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  180. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  181. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  182. per purum simulacra feruntur
  183. et feriunt oculos turbantia composituras.
  184. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  185. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  186. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  187. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  188. arquati, quia luroris de corpore eorum
  189. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  190. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  191. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  192. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  193. propterea quia, cum propior caliginis
  194. ater init oculos prior et possedit apertos,
  195. insequitur candens confestim lucidus ,
  196. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  197. illius; nam multis partibus hic est
  198. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  199. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  200. atque pate fecit, quas ante obsederat
  201. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  202. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  203. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  204. propterea quia posterior caliginis
  205. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  206. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  207. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  208. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  209. propterea fit uti videantur saepe rutundae,