De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  2. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  3. quae multis formata modis sublime feruntur,
  4. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  5. cernimus et mundi speciem violare serenam
  6. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  7. ora volare videntur et umbram ducere late,
  8. inter dum magni montes avolsaque saxa
  9. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  10. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  11. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  12. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  13. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  14. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  15. ---
  16. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  17. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  18. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  19. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  20. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  21. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  22. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  23. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  24. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  25. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  26. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  27. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  28. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  29. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  30. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  31. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  32. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  33. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  34. sic ab rebus item simili ratione necessest
  35. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  36. multa modis multis in cunctas undique partis;
  37. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  38. res ibi respondent simili forma atque colore.
  39. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  40. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  41. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  42. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  43. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  44. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  45. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  46. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  47. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  48. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  49. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  50. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  51. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  52. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  53. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  54. Principio persaepe levis res atque minutis
  55. corporibus factas celeris licet esse videre.
  56. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  57. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  58. quae quasi cuduntur perque intervallum
  59. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  60. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  61. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  62. qua propter simulacra pari ratione necessest
  63. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  64. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  65. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  66. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  67. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  68. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  69. et quasi permanare per intervallum.
  70. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  71. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  72. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  73. per totum caeli spatium diffundere sese
  74. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  75. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  76. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  77. quone vides citius debere et longius ire
  78. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  79. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  80. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  81. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  82. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  83. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  84. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  85. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  86. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  87. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  88. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  89. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  90. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  91. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  92. nec variae cessant voces volitare per auras.
  93. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  94. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  95. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  96. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  97. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  98. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  99. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  100. cernere odorari licet et sentire sonare.
  101. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  102. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  103. cernitur in luce et claro candore, necessest
  104. consimili causa tactum visumque moveri.
  105. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  106. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  107. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  108. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  109. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  110. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  111. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;