De Rerum Natura
Lucretius
-
- atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
- et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
- id quoque permagni refert; nam more ferarum
- quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
- concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
- pectoribus positis sublatis semina lumbis.
- nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
- nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
- clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
- atque exossato ciet omni pectore fluctus;
- eicit enim sulcum recta regione viaque
- vomeris atque locis avertit seminis ictum.
- idque sua causa consuerunt scorta moveri,
- ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
- et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
- coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
- Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
- deteriore fit ut forma muliercula ametur;
- nam facit ipsa suis inter dum femina factis
- morigerisque modis et munde corpore culto,
- ut facile insuescat secum te degere vitam.
- quod super est, consuetudo concinnat amorem;
- nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
- vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
- nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
- umoris longo in spatio pertundere saxa?
- Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
- condere pro rerum maiestate hisque repertis?
- quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
- pro meritis eius possit, qui talia nobis
- pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
- nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
- nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
- dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
- qui princeps vitae rationem invenit eam quae
- nunc appellatur sapientia, quique per artem
- fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
- in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
- confer enim divina aliorum antiqua reperta.
- namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
- vitigeni laticem mortalibus instituisse;
- cum tamen his posset sine rebus vita manere,
- ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
- at bene non poterat sine puro pectore vivi;
- quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
- ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
- dulcia permulcent animos solacia vitae.
- Herculis antistare autem si facta putabis,
- longius a vera multo ratione ferere.