De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  2. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  3. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  4. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  5. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  6. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  7. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt