De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. habrotonique graves et tristia centaurea,
  2. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  3. ---
  4. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  5. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  6. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  7. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  8. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  9. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  10. quae multis formata modis sublime feruntur,
  11. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  12. cernimus et mundi speciem violare serenam
  13. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  14. ora volare videntur et umbram ducere late,
  15. inter dum magni montes avolsaque saxa
  16. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  17. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  18. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  19. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  20. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  21. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  22. ---
  23. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  24. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  25. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  26. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  27. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  28. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  29. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  30. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  31. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  32. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  33. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  34. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  35. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  36. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  37. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  38. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  39. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  40. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  41. sic ab rebus item simili ratione necessest
  42. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  43. multa modis multis in cunctas undique partis;
  44. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  45. res ibi respondent simili forma atque colore.
  46. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  47. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  48. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  49. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  50. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  51. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  52. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  53. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  54. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  55. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  56. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  57. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  58. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  59. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  60. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  61. Principio persaepe levis res atque minutis
  62. corporibus factas celeris licet esse videre.
  63. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  64. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  65. quae quasi cuduntur perque intervallum
  66. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  67. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  68. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  69. qua propter simulacra pari ratione necessest
  70. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  71. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  72. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  73. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  74. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  75. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  76. et quasi permanare per intervallum.
  77. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  78. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  79. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  80. per totum caeli spatium diffundere sese
  81. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  82. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  83. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  84. quone vides citius debere et longius ire
  85. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  86. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  87. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  88. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  89. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  90. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  91. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  92. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  93. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  94. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  95. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  96. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  97. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  98. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  99. nec variae cessant voces volitare per auras.
  100. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  101. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  102. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  103. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  104. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  105. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  106. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  107. cernere odorari licet et sentire sonare.
  108. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  109. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  110. cernitur in luce et claro candore, necessest
  111. consimili causa tactum visumque moveri.
  112. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  113. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  114. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  115. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  116. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  117. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  118. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  119. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  120. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  121. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  122. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  123. efficit ut videamus et internoscere curat;
  124. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  125. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  126. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  127. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  128. propterea fit uti videamus quam procul absit
  129. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  130. et nostros oculos perterget longior aura,
  131. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  132. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  133. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  134. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  135. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  136. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  137. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  138. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  139. particulam venti sentire et frigoris eius,
  140. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  141. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  142. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  143. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  144. tangimus extremum saxi summumque colorem
  145. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  146. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  147. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  148. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  149. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  150. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  151. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  152. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  153. primus enim citra postes tum cernitur ,
  154. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  155. post extraria lux oculos perterget et
  156. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  157. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  158. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  159. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  160. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus