De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  2. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  3. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  4. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  5. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  6. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  7. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  8. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  9. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  10. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  11. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  12. atque alias alii complent magis ex aliisque
  13. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  14. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  15. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  16. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  17. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  18. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  19. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  20. usque adeo magni refert, ut semina possint
  21. seminibus commisceri genitaliter apta
  22. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  23. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  24. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  25. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  26. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  27. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  28. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  29. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  30. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  31. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  32. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  33. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  34. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  35. eicit enim sulcum recta regione viaque
  36. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  37. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  38. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  39. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  40. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  41. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  42. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  43. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  44. morigerisque modis et munde corpore culto,
  45. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  46. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  47. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  48. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  49. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis