De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  2. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  3. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  4. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  5. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  6. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  7. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  8. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  9. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  10. Et commiscendo quom semine forte virilem
  11. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  12. tum similes matrum materno semine fiunt,
  13. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  14. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  15. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  16. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  17. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  18. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  19. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  20. possint et referant proavorum saepe figuras,
  21. propterea quia multa modis primordia multis
  22. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  23. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  24. inde Venus varia producit sorte figuras,
  25. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  26. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  27. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  28. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  29. maternoque mares existunt corpore creti;
  30. semper enim partus duplici de semine constat,
  31. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  32. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  33. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  34. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  35. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  36. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  37. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  38. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  39. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  40. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  41. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  42. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  43. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  44. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  45. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  46. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  47. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  48. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  49. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  50. atque alias alii complent magis ex aliisque
  51. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  52. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  53. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  54. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  55. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  56. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  57. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  58. usque adeo magni refert, ut semina possint
  59. seminibus commisceri genitaliter apta
  60. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  61. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  62. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  63. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  64. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  65. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  66. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  67. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  68. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  69. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  70. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  71. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  72. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  73. eicit enim sulcum recta regione viaque
  74. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  75. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  76. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  77. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  78. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  79. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  80. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  81. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  82. morigerisque modis et munde corpore culto,
  83. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  84. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  85. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  86. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  87. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  88. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,