De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  2. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  3. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  4. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  5. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  6. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  7. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  8. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  9. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  10. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  11. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  12. Et commiscendo quom semine forte virilem
  13. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  14. tum similes matrum materno semine fiunt,
  15. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  16. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  17. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,