De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  2. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  3. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  4. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  5. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  6. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  7. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  8. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  9. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  10. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  11. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  12. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  13. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  14. floribus et sertis operit postisque superbos
  15. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  16. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  17. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  18. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  19. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  20. plus videat quam mortali concedere par est.
  21. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  22. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  23. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  24. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  25. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  26. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  27. praetermittere et humanis concedere rebus.
  28. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  29. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  30. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  31. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  32. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  33. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  34. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  35. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  36. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  37. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  38. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  39. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  40. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  41. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  42. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  43. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  44. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  45. Et commiscendo quom semine forte virilem
  46. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  47. tum similes matrum materno semine fiunt,
  48. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  49. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  50. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  51. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  52. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  53. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  54. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  55. possint et referant proavorum saepe figuras,
  56. propterea quia multa modis primordia multis
  57. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  58. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  59. inde Venus varia producit sorte figuras,
  60. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  61. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  62. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  63. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  64. maternoque mares existunt corpore creti;
  65. semper enim partus duplici de semine constat,
  66. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  67. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  68. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  69. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  70. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  71. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  72. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  73. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  74. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  75. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  76. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  77. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  78. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  79. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  80. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  81. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  82. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  83. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  84. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  85. atque alias alii complent magis ex aliisque
  86. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  87. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  88. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  89. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  90. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  91. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  92. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  93. usque adeo magni refert, ut semina possint
  94. seminibus commisceri genitaliter apta
  95. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  96. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  97. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  98. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  99. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  100. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  101. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  102. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  103. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  104. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  105. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  106. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  107. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  108. eicit enim sulcum recta regione viaque
  109. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  110. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  111. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  112. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  113. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  114. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  115. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  116. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  117. morigerisque modis et munde corpore culto,
  118. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  119. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  120. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  121. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  122. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  123. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;