De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  2. tertia pars nulla possit ratione videri.
  3. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  4. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  5. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  6. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  7. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  8. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  9. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  10. habrotonique graves et tristia centaurea,
  11. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  12. ---
  13. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  14. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  15. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  16. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  17. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  18. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  19. quae multis formata modis sublime feruntur,
  20. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  21. cernimus et mundi speciem violare serenam
  22. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  23. ora volare videntur et umbram ducere late,
  24. inter dum magni montes avolsaque saxa
  25. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  26. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  27. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  28. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  29. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  30. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  31. ---
  32. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  33. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  34. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  35. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  36. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  37. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  38. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  39. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  40. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  41. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  42. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  43. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  44. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  45. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  46. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  47. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  48. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  49. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  50. sic ab rebus item simili ratione necessest
  51. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  52. multa modis multis in cunctas undique partis;
  53. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  54. res ibi respondent simili forma atque colore.
  55. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  56. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  57. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  58. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  59. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  60. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  61. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  62. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  63. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  64. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  65. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  66. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  67. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  68. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  69. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  70. Principio persaepe levis res atque minutis
  71. corporibus factas celeris licet esse videre.
  72. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  73. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  74. quae quasi cuduntur perque intervallum
  75. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  76. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  77. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  78. qua propter simulacra pari ratione necessest
  79. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  80. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  81. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  82. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  83. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  84. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  85. et quasi permanare per intervallum.
  86. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  87. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  88. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  89. per totum caeli spatium diffundere sese
  90. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  91. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  92. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  93. quone vides citius debere et longius ire
  94. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  95. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  96. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  97. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  98. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  99. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  100. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  101. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  102. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  103. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  104. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  105. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  106. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  107. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  108. nec variae cessant voces volitare per auras.
  109. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  110. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  111. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  112. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  113. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  114. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  115. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  116. cernere odorari licet et sentire sonare.
  117. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  118. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  119. cernitur in luce et claro candore, necessest
  120. consimili causa tactum visumque moveri.
  121. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  122. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  123. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  124. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  125. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  126. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  127. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  128. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  129. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  130. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  131. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  132. efficit ut videamus et internoscere curat;
  133. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  134. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  135. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  136. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  137. propterea fit uti videamus quam procul absit
  138. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  139. et nostros oculos perterget longior aura,
  140. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  141. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  142. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  143. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  144. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  145. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  146. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  147. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  148. particulam venti sentire et frigoris eius,
  149. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  150. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  151. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  152. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  153. tangimus extremum saxi summumque colorem
  154. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  155. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  156. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  157. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  158. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  159. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  160. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  161. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  162. primus enim citra postes tum cernitur ,
  163. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  164. post extraria lux oculos perterget et
  165. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  166. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  167. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  168. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  169. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  170. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  171. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  172. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit