De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  2. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  3. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  4. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  5. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  6. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  7. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  8. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  9. et praetermittas animi vitia omnia primum
  10. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  11. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  12. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  13. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  14. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  15. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  16. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  17. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  18. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  19. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  20. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  21. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  22. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  23. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  24. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  25. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  26. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  27. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  28. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  29. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  30. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  31. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  32. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  33. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  34. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  35. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  36. floribus et sertis operit postisque superbos
  37. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  38. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  39. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  40. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  41. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  42. plus videat quam mortali concedere par est.
  43. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  44. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  45. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  46. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  47. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  48. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  49. praetermittere et humanis concedere rebus.
  50. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  51. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  52. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  53. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  54. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  55. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  56. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  57. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  58. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  59. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  60. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  61. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  62. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  63. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  64. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  65. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  66. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  67. Et commiscendo quom semine forte virilem
  68. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  69. tum similes matrum materno semine fiunt,
  70. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  71. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  72. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  73. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  74. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  75. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  76. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  77. possint et referant proavorum saepe figuras,
  78. propterea quia multa modis primordia multis
  79. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  80. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  81. inde Venus varia producit sorte figuras,
  82. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  83. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  84. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  85. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  86. maternoque mares existunt corpore creti;
  87. semper enim partus duplici de semine constat,
  88. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  89. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  90. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  91. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  92. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  93. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  94. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  95. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  96. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  97. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  98. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  99. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  100. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  101. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  102. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  103. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  104. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  105. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  106. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  107. atque alias alii complent magis ex aliisque
  108. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  109. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  110. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  111. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  112. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  113. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  114. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  115. usque adeo magni refert, ut semina possint
  116. seminibus commisceri genitaliter apta
  117. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  118. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  119. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  120. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  121. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  122. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  123. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  124. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  125. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  126. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  127. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  128. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  129. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  130. eicit enim sulcum recta regione viaque
  131. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  132. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  133. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  134. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  135. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  136. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  137. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  138. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  139. morigerisque modis et munde corpore culto,
  140. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  141. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  142. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  143. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  144. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  145. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,