De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  2. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  3. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  4. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  5. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  6. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  7. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  8. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  9. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  10. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  11. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  12. et praetermittas animi vitia omnia primum
  13. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  14. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  15. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  16. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  17. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  18. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  19. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  20. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  21. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  22. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  23. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  24. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  25. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  26. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  27. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  28. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  29. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  30. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  31. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  32. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  33. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  34. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  35. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  36. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  37. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  38. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  39. floribus et sertis operit postisque superbos
  40. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  41. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  42. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  43. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  44. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  45. plus videat quam mortali concedere par est.
  46. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  47. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  48. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  49. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis