De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  2. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  3. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  4. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  5. eximia veste et victu convivia, ludi,
  6. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  7. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  8. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  9. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  10. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  11. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  12. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  13. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  14. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  15. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  16. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  17. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  18. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  19. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  20. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,