De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  2. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  3. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  4. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  5. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  6. tertia pars nulla possit ratione videri.
  7. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  8. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  9. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  10. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  11. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  12. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  13. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  14. habrotonique graves et tristia centaurea,
  15. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  16. ---
  17. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  18. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  19. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  20. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  21. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  22. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  23. quae multis formata modis sublime feruntur,
  24. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  25. cernimus et mundi speciem violare serenam
  26. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  27. ora volare videntur et umbram ducere late,
  28. inter dum magni montes avolsaque saxa
  29. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  30. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  31. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  32. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  33. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  34. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  35. ---
  36. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  37. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  38. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  39. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  40. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  41. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  42. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  43. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  44. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  45. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  46. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  47. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  48. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  49. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  50. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  51. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  52. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  53. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  54. sic ab rebus item simili ratione necessest
  55. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  56. multa modis multis in cunctas undique partis;
  57. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  58. res ibi respondent simili forma atque colore.
  59. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  60. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  61. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  62. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  63. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  64. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  65. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  66. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  67. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  68. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  69. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  70. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  71. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  72. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  73. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  74. Principio persaepe levis res atque minutis
  75. corporibus factas celeris licet esse videre.
  76. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  77. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  78. quae quasi cuduntur perque intervallum
  79. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  80. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  81. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  82. qua propter simulacra pari ratione necessest
  83. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  84. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  85. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  86. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  87. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  88. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  89. et quasi permanare per intervallum.
  90. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  91. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  92. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  93. per totum caeli spatium diffundere sese
  94. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  95. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  96. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  97. quone vides citius debere et longius ire
  98. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  99. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  100. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  101. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  102. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  103. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  104. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  105. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  106. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  107. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  108. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  109. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  110. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  111. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  112. nec variae cessant voces volitare per auras.
  113. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  114. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  115. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  116. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  117. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  118. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  119. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  120. cernere odorari licet et sentire sonare.
  121. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  122. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  123. cernitur in luce et claro candore, necessest
  124. consimili causa tactum visumque moveri.
  125. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  126. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  127. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  128. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  129. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  130. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  131. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  132. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  133. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  134. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  135. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  136. efficit ut videamus et internoscere curat;
  137. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  138. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  139. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  140. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  141. propterea fit uti videamus quam procul absit
  142. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  143. et nostros oculos perterget longior aura,
  144. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  145. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  146. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  147. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  148. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  149. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  150. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  151. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  152. particulam venti sentire et frigoris eius,
  153. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  154. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  155. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  156. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  157. tangimus extremum saxi summumque colorem
  158. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  159. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  160. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  161. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  162. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  163. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  164. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  165. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  166. primus enim citra postes tum cernitur ,
  167. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,