De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  2. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  3. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  4. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  5. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  6. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  7. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  8. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  9. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  10. labitur interea res et Babylonia fiunt
  11. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  12. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  13. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  14. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  15. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  16. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  17. eximia veste et victu convivia, ludi,
  18. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  19. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  20. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  21. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  22. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  23. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  24. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  25. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  26. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  27. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  28. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  29. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  30. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  31. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  32. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  33. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  34. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  35. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  36. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  37. et praetermittas animi vitia omnia primum
  38. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  39. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  40. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  41. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  42. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  43. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  44. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  45. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  46. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  47. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  48. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  49. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  50. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  51. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  52. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  53. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  54. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  55. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  56. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  57. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  58. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  59. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  60. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  61. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  62. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  63. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  64. floribus et sertis operit postisque superbos
  65. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  66. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  67. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  68. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  69. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  70. plus videat quam mortali concedere par est.
  71. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  72. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  73. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  74. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  75. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  76. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  77. praetermittere et humanis concedere rebus.
  78. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  79. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  80. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  81. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  82. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  83. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  84. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  85. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  86. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  87. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  88. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  89. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  90. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  91. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  92. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  93. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  94. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  95. Et commiscendo quom semine forte virilem
  96. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  97. tum similes matrum materno semine fiunt,
  98. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  99. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  100. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  101. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  102. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  103. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  104. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  105. possint et referant proavorum saepe figuras,
  106. propterea quia multa modis primordia multis
  107. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  108. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  109. inde Venus varia producit sorte figuras,
  110. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  111. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  112. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  113. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  114. maternoque mares existunt corpore creti;
  115. semper enim partus duplici de semine constat,
  116. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  117. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  118. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  119. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  120. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  121. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  122. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  123. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  124. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  125. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  126. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  127. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  128. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  129. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  130. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  131. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  132. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  133. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  134. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  135. atque alias alii complent magis ex aliisque
  136. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  137. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  138. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  139. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  140. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  141. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  142. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  143. usque adeo magni refert, ut semina possint
  144. seminibus commisceri genitaliter apta
  145. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  146. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  147. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  148. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  149. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  150. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  151. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  152. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  153. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  154. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  155. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  156. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  157. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  158. eicit enim sulcum recta regione viaque
  159. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  160. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  161. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  162. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;