De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  2. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  3. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  4. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  5. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  6. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  7. tertia pars nulla possit ratione videri.
  8. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  9. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  10. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  11. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  12. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  13. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  14. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  15. habrotonique graves et tristia centaurea,
  16. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  17. ---
  18. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  19. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  20. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  21. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  22. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  23. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  24. quae multis formata modis sublime feruntur,
  25. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  26. cernimus et mundi speciem violare serenam
  27. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  28. ora volare videntur et umbram ducere late,
  29. inter dum magni montes avolsaque saxa
  30. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  31. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  32. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  33. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  34. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  35. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  36. ---
  37. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  38. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  39. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  40. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  41. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  42. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  43. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  44. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  45. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  46. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  47. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  48. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  49. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  50. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  51. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  52. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  53. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  54. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  55. sic ab rebus item simili ratione necessest
  56. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  57. multa modis multis in cunctas undique partis;
  58. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  59. res ibi respondent simili forma atque colore.
  60. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  61. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  62. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  63. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  64. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  65. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  66. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  67. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  68. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  69. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  70. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  71. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  72. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  73. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  74. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  75. Principio persaepe levis res atque minutis
  76. corporibus factas celeris licet esse videre.
  77. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  78. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  79. quae quasi cuduntur perque intervallum
  80. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  81. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  82. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  83. qua propter simulacra pari ratione necessest
  84. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  85. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  86. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  87. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  88. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  89. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  90. et quasi permanare per intervallum.
  91. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  92. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  93. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  94. per totum caeli spatium diffundere sese
  95. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  96. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  97. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  98. quone vides citius debere et longius ire
  99. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  100. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  101. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  102. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,