De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec satiare queunt spectando corpora coram
  2. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  3. possunt errantes incerti corpore toto.
  4. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  5. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  6. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  7. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  8. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  9. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  10. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  11. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  12. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  13. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  14. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  15. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  16. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  17. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  18. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  19. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  20. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  21. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  22. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  23. labitur interea res et Babylonia fiunt
  24. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  25. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  26. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  27. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  28. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  29. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  30. eximia veste et victu convivia, ludi,
  31. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  32. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  33. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  34. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  35. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  36. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  37. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  38. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  39. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  40. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  41. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  42. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  43. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  44. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  45. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  46. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  47. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  48. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  49. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  50. et praetermittas animi vitia omnia primum
  51. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  52. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  53. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  54. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  55. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  56. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  57. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  58. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  59. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  60. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  61. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  62. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  63. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  64. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  65. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  66. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  67. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  68. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  69. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  70. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  71. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  72. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  73. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  74. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  75. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  76. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  77. floribus et sertis operit postisque superbos
  78. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  79. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  80. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  81. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  82. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  83. plus videat quam mortali concedere par est.
  84. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  85. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  86. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  87. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  88. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  89. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  90. praetermittere et humanis concedere rebus.
  91. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  92. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  93. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  94. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  95. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  96. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  97. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  98. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  99. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  100. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  101. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  102. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  103. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  104. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  105. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  106. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  107. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  108. Et commiscendo quom semine forte virilem
  109. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  110. tum similes matrum materno semine fiunt,
  111. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  112. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  113. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  114. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  115. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  116. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  117. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  118. possint et referant proavorum saepe figuras,
  119. propterea quia multa modis primordia multis
  120. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  121. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  122. inde Venus varia producit sorte figuras,
  123. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  124. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  125. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  126. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  127. maternoque mares existunt corpore creti;
  128. semper enim partus duplici de semine constat,
  129. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  130. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  131. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  132. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  133. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  134. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  135. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  136. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  137. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  138. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  139. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  140. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  141. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  142. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  143. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  144. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  145. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  146. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  147. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  148. atque alias alii complent magis ex aliisque
  149. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  150. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  151. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  152. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  153. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  154. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  155. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  156. usque adeo magni refert, ut semina possint
  157. seminibus commisceri genitaliter apta
  158. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  159. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  160. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  161. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  162. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  163. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  164. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  165. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt